Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. perque ignota regi faciles interprete lingua,
  2. si tamen hi careant duce, quo uia luceat illis,
  3. caecus in externis regionibus inplicat error.
  4. quisnam igitur direxit iter suis? unde uoluntas,
  5. qua dominos sequeretur, ei uel sensus, ut esset
  6. conscius ad uotum se longa aetate paratum?
  7. unde haec cura fuit pecori, quae rara fideles
  8. excitat, ut, tamquam proprio culpabilis actu
  9. pigra remansisset, sancto sus icta timore
  10. contractam remanendo sibi ueniendo piare
  11. curaret culpam et uitium pensaret inertis
  12. [*]( 344 for*e (t eras.) A, forte Mur. aperti Mur. 346 asstare D, astare E 347 missum] a add. E 349 subgrunit A 351 herile E 354 quodsue AD possit AD us. 355 in mg. inferiore add. et ut ante 356 inserendum notavit A us. 355 post 356 ponit E spaciis A 856 depressum E teste Mur. 859 coegit mauult Mur. 361 rei E 362 quo E, quod AD 363 externis E, eitremis AD 366 paratum AD, coactum E 368 ut om. A actu E, astu D, actu uel etiam astu A 369 sus icta D, suscita A, subiecta E, cincta Mur. 370 piaret 371 curare AD )
    156
  13. desidiae, quamuis sero comitata profectos
  14. obsequio dominos? patet admirabile monstrum
  15. caelesti dicione datum tanto suis auso,
  16. solus ut iret iter longum, tantoque fuisse
  17. ingenio porcum, ignotis ut tramite recto
  18. dirigeret spatiis. quid et hoc quam grande, quod illum
  19. Transbeneuentanis huc finibus aduenientem,
  20. publica seu medii se strata per aggeris audax
  21. miserit, occursus nusquam cepere frequentes,