Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. sed grauis aruina porcus superante pedum uim
  2. non potuit se ferre diu primoque uiarum
  3. limine succubuit sibimet neque deinde moueri
  4. uoce manu stimulis potuit. liquere iacentem
  5. hospitibusque suis commendauere relictum
  6. maerentes domini. mens anxia nutat in anceps;
  7. nam uoti reuocare uiam pia pectora nolunt;
  8. rursum Felicis ueneratum limina longe,
  9. ire pudet uacuos deuoti muneris. ergo
  10. ambiguis talis sententia mentibus haesit,
  11. ut totidem lectos eadem de gente minores
  12. \'ad sua uota legant, quot erat prouectus in annos
  13. ille, sua pressus qui mole manebat iners sus,
  14. quod deuota fides obstricti debita uoti
  15. maturare parans tali ratione putauit,
  16. pluribus ut modicis unum pensaret opimum.
  17. ergo sacrum huc uenere locum uotisque patratis
  18. hospitium rediere suum non comminus istinc.
  19. nam tum forte domos, quae circa martyris aulam,
  20. inplerat solitis denseta frequentia turbis.