Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est.
  2. [*]( 251 qua] ista MtW. 252 moestus coni. Mur. in E, om. AD, pro Mwr. 255 pro tanto Mur. dignet AD, dignas Mur. 258 substinui E 259 fucos E1 264 ergo D, ego A illum E 266 fractus E, fractas AD 270 numine fort. 276 medela E 278 totusque A 279 Felioe, nec amplius ulla uerebor Mur. 281 soluta E, om. AD, est nulla Mur. )
    153
  3. non resoluta fides me uinxerat, et modo soluit
  4. rite soluta fides; tamen alliget, oro, tuus me
  5. semper amor, Felix. istam mihi necte catenam,
  6. qua tibi me numquam nec mors nec uita resoluat.
  7. uerum omnes, quicumque meos uidere dolores
  8. inque tuo merito magnis insignibus altam
  9. conspexere manum Christi, cognoscere debent,
  10. quantum illis mea poena boni prouiderit, ut iam
  11. praecaueant de terrenis sibi parcere rebus
  12. et, lucra dum captant, adquirere damna salutis.
  13. nam si de uili pecudis mihi carne alimentum
  14. pauperibus fraudasse malo fuit, ecquid in illis,
  15. qui male diuitias uano amplectuntur amore
  16. defossisque suo pariter cum corde metallis
  17. incubitant atque haec latitare superflua produnt,
  18. quae proprio longe secreta tuentur ab usu?
  19. quid facient? quidnam pro se tibi, Christe, loquentur,
  20. tantorum qui partem inopum inuasere nec ullam
  21. apposuere sibi de re superante salutem?