Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. in corpus grassata meum est, uelut accidit illis,
  2. quos humana manus suspecta uisitat arte.
  3. semper et incerto trepidos solamine palpat.
  4. en ego per breue nunc spatium perlatus ad ipsum
  5. Felicis sancti solium et proiectus in ipso
  6. limine tam gelido quam duro in marmore fractus
  7. atque dolens iacui, et solus mihi sermo precandi,
  8. sola fides medicina fuit; nullum adfore uidi
  9. et sensi medicum. quisnam hic medicus nisi Christus
  10. ipse uel a Christo Felix de nomine Christi
  11. et uirtute potens? neutrum illo in tempore sensi,
  12. et tamen ipse fuit praesens in utroque, uel ut me
  13. peccantem argueret cito sanaretque dolentem.
  14. par modus in specie uaria mihi castigantis
  15. parcentisque fuit domini. sanator et ultor
  16. luminibus latuit, poena atque medella refulsit.
  17. nunc ego iam pleno perfectis ordine notis
  18. ibo domum gaudens medico tutusque patrono
  19. aeternum Felice mihi; non iam ulla uerebor
  20. occursura mihi uelut ante pericla uiarum;