Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. auderes illam ut gremio tibi condere partem,
  2. quam totiens arcente deo uiolare timebas?
  3. dic mihi, qua pauor ille tuus fugiebat et unde
  4. rursus, ut intrepidum praeceps audacia sensum
  5. tam male durabat, pauidus contemptor et idem
  6. eiusdem sceleris speciem diuersus abibas
  7. perfidiaeque fidem diuiso pectore miscens?
  8. uirtutem crucis et signum inuiolabile Christi
  9. credebas metuendo idem contingere ferro
  10. et quod noscebas metuens portando negabas?
  11. sed tamen inpietas tua nec tibi profuit, et nos,
  12. stultitiam confesse tuam diuinaque signa,
  13. fecisti magno crucis exultare triumpho.
  14. ergo relinquamus captum iam incessere furem,
  15. cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas.
  16. nunc ad te, ueneranda dei crux, uerto loquellas
  17. [*]( 687 totum E, om. AD, placida coni. Mw. conciderat scripsi, eonsiderat ADE, consederat coni. MtW. 689 signi D 691 in Mttr., om. AD, ut E 692 socia E, sociam AD 693 fractas Mur., fracta ADJE icta AD 694 bracchiaque A 700 auaris Mur. 701 contendere A 706 speciem AD, specie E 709 idem scripsi, fidem AD, crucem E confringere Mw. 711 profuit om. Mur. 714 captus A incessere D Mur., cessere AE 715 egestans A )
    143
  18. gratantesque tua concludam laude profatus:
  19. o crux magna dei pietas, crux gloria caeli,
  20. crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis
  21. et uirtus iustis lumenque fidelibus. o crux,