Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut modo, si libeat spectari comminus ipsam,
  2. prompta fides oculis; nam reddita fulget in ipso
  3. quo fuerat prius apta loco et uelamine clausi
  4. altaris faciem signo pietatis adornat.
  5. ergo eadem species formam crucis exerit illam,
  6. quae trutinam aequato libratam stamine signat
  7. subrectoque iugum concors temone figurat,
  8. siue superciliis a fronte iugantia uultum
  9. lumina transuersis imitatur cornibus arbor
  10. ardua, qua dominus mundo trepidante pependit
  11. innocuum fundens pro peccatore cruorem.
  12. huic autem, solido quam pondere regula duplex
  13. iungit, in extrema producti calce metalli
  14. parua corona subest uariis circumdata gemmis.
  15. hac quoque crux domini tamquam diademate cincta
  16. emicat aeterna uitalis imagine ligni.
  17. hanc fur ille sui toto de corpore furti
  18. intactam ferro, quo cetera fregerat, unam
  19. liquit, et ut capto tunc discinctoque refusis
  20. uestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae,