Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Yeseui, qua iussus erat quasi carcere claudi
  2. angelica nectente manu; tamen ille putabat
  3. arbitrii miser esse sui, quod corpore liber
  4. [*]( 514 nostrum fort. 515 illuxerat E 516 quem et ex met A m. 2, quem Mur. 519 solemni E stipauit AD, stipabat E 523 posterga D 525 orbe D 527 incertos AD, maestos E 528 diabulus A 580 prius] malum add. AD 533 ipsa D 534 ut AD, om. E 541 besaeui AD )
    137
  5. esse uidebatur, quem non extante catena
  6. fortior arcanis retinebat dextera uinclis.
  7. ultor eum digno Felix errore ligabat
  8. et tali amentem uertigine circum agitabat,
  9. semper ut abscedens nusquam discederet et cum
  10. prosiliente gradu coepisset abire, rediret.
  11. mira fides! ibat stando, remanebat eundo,
  12. nescius hoc ipso, pro quo fugitare parabat,
  13. ne fugeret fieri et secum sua uincla manere
  14. inruptamque sibi proprium scelus esse catenam.
  15. namque sinu clausae mandauerat insita praedae
  16. pondera, et hinc auidus quasi captus mente latebram
  17. quaerens, luce tamen campis errabat apertis
  18. seque latere putans extabat in aequore claro.
  19. conscia sic mentem inpietas caecauerat, ut nec
  20. effugeret fugiens nec celaretur aberrans.
  21. sensibus aduersis metus hinc, stupor inde nocentem