Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. tempore prouiso diuinitus egredientis
  2. plebis in occursum subito introducitur ille
  3. furaces post terga manus nodata reuinctus.
  4. laetitia populus, formidine praedo repletur,
  5. utque nouum ad monstrum tota concurritur urbe.
  6. turba furens odiis popularibus ibat in illum,
  7. laetitia incertos miscebat et ira tumultus.
  8. pertimui, fateor, ne forte diabolus illa
  9. qua solet inuidia uiolaret sanguine pompam
  10. et peiore prius curaret uulnere uulnus.
  11. eripitur populo cellaque includitur ipsa,
  12. quod sic forte reo capto tunc accidit, in qua
  13. delituit rapta cruce; qua post ipse reperta
  14. clauditur, ut uiuat. tunc ergo ut mente recepta
  15. ipse suum facinus reus atque obstacula coepit
  16. mirandis narrare modis, fassusque per illos
  17. octo decemue dies, quibus ire parauerat urbem
  18. Romuleam, inplicitis ita se pedibus retroactum,
  19. semper ut ire parans, semper retrahente rediret
  20. nescio quo rursusque illam remearet ad oram