Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. decidit in gentes, illic pia gratia fontes
  2. et fluuios uitae generauit gutta fauillae.
  3. inde in nos etiam stillauit copia Christi
  4. diues et in minimis; nam hoc quoque sumpsimus istic,
  5. [*]( 337 thimotheumque E 339 huc AD 340 qud (0 m. 2) Å 341 qaae D, q A, quia 4E 345 locat dIl post. us. 349 unum uersvm intercidisse putat Mur. 350 diuinam D 351 illis E operata J 352 sacra AD 354 tum A ut sibi] si forE. 355 e LIE, et AJ) 357 referret D1, referre A 358 cineris AD 359 quacumque 4 361 decidit, ingentes — fructus A 364 hoc] nos eoni. Mur., haec fort. )
    131
  6. 866 carnis apostolicae sacra pignora puluere paruo,
  7. quae sanctus nostri dominusque paterque cubilis
  8. et custos animae nostrae et tutela salutis
  9. Felix uicina sibi comminus aede recepit,
  10. quae reliquis eius aetate recentior aulis
  11. exiguos cineres et magnos seruat honores
  12. seruaturque magis custodibus ipsa patronis;
  13. absit enim, ut seruari umquam uideantur egere
  14. qui seruare solent tamen et curare suorum
  15. commoda alumnorum patrio dignantur amore
  16. atque dicatorum sibi tutamenta locorum
  17. diligere; hoc sanctis studium pietatis inesse
  18. spiritibus miranda fide documenta dederunt..
  19. unde recens etiam paucis opus eloquar orsis;
  20. dignum etenim sancti Felicis munera in ipso
  21. natali eiusdem gratantibus edere uerbis.