Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. conpensauit ei, meruit quae sumere Pauli
  2. discipulum cum fratre Petri. iam quanta per istam
  3. sanctorum per longa uiam diuortia terrae
  4. creuerit utilitas ad nostrae munia uitae,
  5. ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati
  6. rheda capax oneris posita statione resedit
  7. omnibus in spatiis, quacumque aut mansio sanctis
  8. corporibus requiesque fuit uectantibus illos
  9. sacratos cineres, miris clamantia signis.
  10. nam diuina manus medica uirtute per omnes
  11. est illic operosa uias, qua corpora sancta
  12. inpressere sacro uestigia uiua meatu.
  13. inde igitur suadente fide data copia fidis
  14. tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora uellent
  15. ossibus e sanctis merito decerpere fructu,
  16. ut quasi mercedem officii pretiumque laboris
  17. praesidia ad priuata domum sibi quisque referrent.
  18. ex illo sacri cineres quasi semina uitae
  19. diuersis sunt sparsa locis, quaque osse minuto
  20. de modica sacri stipe corporis exiguus ros