Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. personae exululant poenis, qui numine falso
  2. di fuerant, et qui mentito numine uiuos
  3. ante dei cultum sibi nil caeleste uidentes
  4. dediderant homines, hi nunc, ubi lumine Christi
  5. uera fides patuit, non possunt ferre sepultos.
  6. sed magis ut pateat quia nunc hi, qui cruciantur
  7. daemones ante fores aut ante sepulchra piorum,
  8. idem sint illi, quibus olim serua litabat
  9. gens hominum et sacros demens libabat honores,
  10. ipsa docet uocum species; nam saepius illa
  11. uoce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem.
  12. sic plerumque uelut resoluto laxius ore
  13. dente fremunt, spumant labris horrentque capillis,
  14. [*]( s 248 inferni E 245 solis (s in ras.) D, soli E, soli A 246 parem A1 scaeua AD, saeua E 248 sibi E 255 lege AD, gente E 261 paenis A 262 di ADd, dii E (defuerant Dtmg. auctore Ming.) nomine Dung. auctore Ming. uiuo coni. Mwr. 268 iidem E sunt Mwr. 269 litabat Mur. 271 clamore D, clamare AE 272 resoluto E, dissoluto AD )
    128
  15. utque manu prensante comam excutiuntur in altum
  16. et pede pendentes stant crinibus; interea illic
  17. sacrorum memores ueterum, quibus exta solebant
  18. lambere caesarum pecudum aut libamine pasci
  19. lasciuosque choros hederatis ducere pompis,
  20. nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse,
  21. in quibus insanos dabat ebria turba tumultus,