Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. hi modo ut inlato deprensi lumine fures
  2. atque in uincla dati, nunc ignea flagra piorum,
  3. [*]( 214 pernitiem D altis AD, alti E 215 obductum AD 216 suffusus a E 217 raptis AD 218 explere AD 220 fuliit E 222 exerit E 223 fosforus AD occiduis quae D praefulget in E, praefulgeret AD, praefulgurat Mur. 224 instantes AD 226 propiante E, propitiante AD 229 hac E, haec AD 230 decerperet AD, depelleret E 231 sideret (et om.) D 232 daemones Mur. 235 premeret A, praemeret D 236 uincta AD, uicta E 239 iisdem E 241 modo tam lato Mw. 242 dati om. A )
    127
  4. ut meruere, ferunt, aut iam infernis male trusi
  5. carceribus trepidant, uicinum instare fatentes
  6. iudicium domini solis sibi triste suisque
  7. omnibus, in Satanae partem quos scaeua uoluntas
  8. uerterit et Satanae sociauerit aemula uita,
  9. istic nequitiae socios homines, ibi poenae.
  10. ecce dies accepta deo, modo uera salutis
  11. lux micat, omnia iam nobis bene uersa uidemus;
  12. diffugere doli, cecidit Bel, interit error,
  13. quique colebantur totis quasi numina templis
  14. daemones, hi per templa dei torquentur inermes,
  15. et qui diuinos audebant sumere honores,
  16. hi modo ab humana plectuntur lege subacti.
  17. namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula
  18. torqueri clamare rapi per capta uidemus
  19. corpora, corporibus uincti retinentur in ipsis,
  20. in quae se trusere ipsi, poenamque uolentes
  21. humanam inuenere suam. nunc ergo reorum