Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ore gerens, tamquam uenturo sole serenus
  2. in matutino laetum iubar exserit ortu
  3. Phosphorus occiduisque nouus praefulget in astris
  4. nuntius instantis cessura nocte diei:
  5. sic iam euangelio totum radiante per orbem.
  6. et propiante deo cunctis mox iudice terris
  7. aduentus uexilla sui praetendit ubique
  8. perque suos Christus sua signa coruscat amicos.
  9. ex quibus hac uoluit sibi praelucere sub ora? \'\'
  10. Felicem, ut nostras isto decerperet umbras
  11. sidere et antiquos ista quoque pelleret urbe
  12. daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis
  13. talibus intraret puras deus incola mentes,
  14. et uice mutata nobis pietate solutis
  15. nostra prius nostros premerent modo uincla leones
  16. frustra in oues Christi uincta feritate frementes.
  17. et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos
  18. peccatis prece sanctorum exorante resoluit
  19. atque isdem sanctis ultoribus adligat illos
  20. discruciatque hostes, qui nos uincire solebant.