Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. martyribus cunctis maneat, tamen omnibus isdem
  2. dissimiles operum formas extare uidemus.
  3. atque alibi tacitis meritum sublime sepulchris
  4. excolimus memores, alibi clamantia signa,
  5. conspicuas miramur opes. ubi, credo, mali plus
  6. durior inpietas retinet, maiorem ibi morbus
  7. poscit opem grauior, uel adhuc ubi caecior altam
  8. perfidiae noctem trahit error et aegra laborat
  9. in populo titubante fides, ibi lumina prorsus
  10. accendi maiora decet mundique tenebras
  11. inlustrante deo perimi mentesque retusis
  12. adtonitas oculis trepidasque intendere ad ipsos
  13. diuini ueri radios, caligine taetra .
  14. soluere collyrioque medentis inungere Christi.
  15. quod per apostolicas curandis sensibus artes
  16. cote pia teritur, quia lene iugum et leue Christi
  17. est onus ad Christum puro iam lumine uersis
  18. atque euangelico suffusis pectora suco,
  19. [*]( 9 fuer A, fuere Mur. 10 de 4, pro ADE 13 sydere E ut solet, sidera A 14 iacet AD, manet AE 15 locis imul A 18 si D sacra] sua A monimenta A, munimenta A 19 nocturno d, nocturna ADE 21 hisdem A 23 tacitum E sepulcrbum D 26 retine A1 maiorem i ibi ex maiorem A m. 2 27 athuc D altum AD 31 perimentes (que om.) AD 32 attonitas DE 33 diuimi A 34 collirioque D medentes AD iniungere D 37 honus E 38 succo DE )
    120
  20. quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem
  21. obducunt aciem mundi fallentis amores,