Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ista fides genus humanum curatque piatque;
  2. haec ubi defuerit medicina, morabitur illic
  3. omne mali regnum, nec in illo desinet umquam
  4. Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus,
  5. in quo defuerit Christi pudor et crucis ardor.
  6. ignis enim diuinus inest, ubi uis crucis intus
  7. ardescente fide cruciat male conscia corda
  8. uiuificatque animam uitiis in carne peremptis.
  9. hostibus his obtrita diu corruptaque tantis
  10. pestibus ingentem poscebat Nola medellam,
  11. atque ideo pensante deo discrimen opemque
  12. Felicem accepit medicum, qui uinceret omnem
  13. quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris
  14. [*]( 192] (Phil. 3,1). )[*]( 185 sint AD, sit E 186 abscissa E miserique Mur. 192 in his AD 195 beatus AD, beatis E 200 sic AD assit E 204 cypres AD lieus E 208 uiuificansque Mur. 209 iis E 210 posceba§t A, poscebant D, pascebat E medelam DE post us. 218 sequitur in A: his qui crediderant esse ullum in crimine numen, sed post 175 inaerendum esse signo indicatur )
    126
  15. perniciem et meriti uirtute potentior altis
  16. uulneribus ductum super ulcera putria callum
  17. scinderet, ut saniem suffusa labe coactam
  18. exprimeret sinibus ruptis ac deinde lacunam
  19. uulneris expleret plana cute ducta cicatrix.
  20. ergo ubi Nolanis Felix ut stella tenebris
  21. fulsit ab ore dei ueniens uerbumque medendi