Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ipse suisque dedit coluber, quatit arte nocendi,
  2. princeps in uacuo taetrum gerit aere regnum
  3. daemonibusque caput nobis inimicus oberrat.
  4. sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore
  5. Felicis meruit muniri Nola sepulchro
  6. purgarique simul, quia caecis mixta ruinis
  7. orbis et ipsa etiam moriens in nocte iacebat
  8. saxicolis polluta diu cultoribus, in qua
  9. prostibulum Veneris simul et dementia Bacchi
  10. numina erant miseris, foedoque nefaria ritu
  11. sacra celebrabat sociata libido furori.
  12. et quis erat uitae locus hic, ubi nec pudor usquam
  13. nec metus ullus erat? quis enim peccare timeret
  14. hic, ubi sanguineus furor atque incesta libido
  15. religionis erant? et erat pro numine crimen
  16. his, qui crediderant esse ullum in crimine numen,
  17. atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor,
  18. qui Veneris sacris pollutius incaluisset,
  19. plenus ut ille deo reliquisque beatior esset,
  20. qui magis infuso sibi daemone saeuius in se