Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. molliter obnixi blanda uice pectus adulant.
  2. illum dilecti pecoris nec cornua laedunt
  3. et conlata quasi molles ad pectora frontes
  4. admouet, et manibus non aspera lingua uidetur,
  5. quae lambens etiam siluestria pabula radit.
  6. sed tamen haec inter non uano corde fidelis
  7. rusticus officii meminit, neque curat anhelos
  8. \' ante boues stabulis inducere postque laborem
  9. atque famem recreare cibo, quam ducere secum
  10. illuc, unde suos meruit. uenit ergo reductos
  11. ducens nec tacitis celat sua gaudia uotis
  12. et referens densas \'trahit ad sua uerba cateruas
  13. ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
  14. [*]( 0 411 exultet R, exultare T remuuens G, mouens T pissula R, pisula G, pessulae Q laustris Q 412 hostia JEGR stridenti B cordine R 413 inripere GB, inrepere Q 414 reserentis Q athuc D mulimina GXR peruenerunt G1 R 415 demoto GB, domito Q faceles R cessere T obiece R, abice Q 416 oblatamque B moz sibi GR in om. GR lumine Q 417 cognoscont R uicisim G 418 labrisqui Q inudant A, inumant G, inhumanant R, inundant cet. 17 419 tantum R fedant G R 420 conplectentes BE iuga cara] sibi colla T benegnum R 421 adolant BGR, adorant v 422 om. AQ dilicti R corona R 423 frondes D* 424 ammouet GR non aspera] nam spera T 425 labens B siluestra R papula BD 426 sed] nec T 427 offici GJ R anhellos D, ancellos G, anchellus R 428 preq: labore Q 429 recrare cybo R quam] que Q 430 illic B ductos GR 431 ne BQ hft caelat AQ 432 refferens GR trait R, tradidit G uerba] nota E, umbra T1 )
    117
  15. quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem
  16. praesentes hodie ducit sanctique triumphum
  17. martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi
  18. per medios coetus, modo furum praeda, iuuenci,
  19. et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens
  20. turba locum et muto celebratur gloria Christi
  21. in pecore. ille autem, qui tanti muneris alto