Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. par insigne boum non nota per auia nocte
  2. uenerat ad notas nullis rectoribus aedes,
  3. sponte quasi, non sponte tamen, quia numinis actu
  4. ereptos potiore manu praedonibus illos
  5. egerat occultis Felix moderatus habenis.
  6. et postquam adtigerant adsueti culmea tecti
  7. culmina gaudentes reditu expertasque timentes
  8. sat memori terrore manus, quasi pone timerent
  9. [*]( o 367 pulsatum BT, pnlsantium G 368 dat om. GR pestibus G aures B 369 sollicita B et rimis aciem ADET, extremis (extrimis GR) faciem BGR, et rimis acies v 370 per quae GR udetenebris G abus R inlucet G R 371 negat hu|c D, negat huc A 372 sublustris D\', subinlustri G 373 fides esto G occulis BR dubia GR 374 tripidos GR aufere G, auferere R 375 om. GR boui B noui B f b 376 set quod uidet esse B s. I. tn. 2 377 probafor G 378 quanqua R t 379 iuserit GR creatur R 380 omnęgenum G, omnigenu AQ peccus R nemine BGB mente DQ 381 om. ADQ per R, 1 per G insigni Gl Rt non] nec T tota T 383 tamen mente GR, om. ADQ numini D\' actum B, acta A(D*?), sancto D* 384 eraptos G 385 oculi 11 tis R moderator T 386 adtegerat Q, adtigerunt Bv assuti T culmea v, culmina BD\' EGR, culmine AD1 Q, fumida T tecto Q 387 culi mina om. AGB timentes (sic) Q, trementes B 388 stant in ras. DI memores terroris GR pone ADEQT, sponte cet. v )
    115
  10. instantem sibi raptorem, quatere ostia iunctis
  11. frontibus et tamquam manibus sic cornibus uti,
  12. ut dominum excirent sonitu. sed territus ille
  13. rursus ut hostili circum sua claustra tumultu
  14. tuta etiam timuit; rursus sapientia bruto
  15. adspirat pecori causam sentire morantis
  16. atque intellectum domini reserare timentis.
  17. edere mugitum, de quo formidine pulsa
  18. panderet exclusis aditum securus alumnis.
  19. ille inopina uidens diuini insignia doni
  20. haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudia turbant.
  21. credere non audet, metuit non credere; cernit