Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. emendare malos uenia quam perdere poena.
  2. conueniat nobis igitur: sic diuide mecum
  3. quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te
  4. utilitas iuxtaque tuas clementia partes
  5. [*]( 282 inueniant R rerepertos Q 288 quo B solas BDl R, solus G, sola T contenuitae R, continuatae G rusticos .A 1 Gl 284 paupertatis] illo (illos DQ) paupertatis ADQ ipso Q 287 ipsum otn. GRT, his nunc T adstringe D, astrigo T 289 meus] intus E est om. ADEQ, es, te fort. tinebo G, retinebo R 290 mihi es G, mihi et R 291 te te tineo GR, tet meo R, teneo (k m. 2) A, teneo Q tu] nec tu B sunt GR limine Q 292 aperta GR, opta Q 298 indulgente fort. teguntur T 295 caelantur GR de om. GR possint GR 296 licet et scripsi, nectit T, et ADQ, etiam BG, et iam Rv, et te E una] tua GR 297 christi Tv, christus cet. inimicis GR 298 conripe G, curripe R fure ADQ, fures cet. v 299 habeant ADER, habiant G 300 sancte mores tuos (tuas R) GR mala facta BE, facta mala GR malis ADQ, mauis cet. v 301 ueniaq: pdere Q rnala poena G 302 nobis om. GR diude amecu Q 303 indempnis R stet] sit T per te] parte BGR 304 iuitaque ABDEQT, iustaque GR, iusteque b )
    111
  6. uindicet aequatoque tuum libramine constet
  7. iudicium; tibi solue reos, mihi redde iuuencos.
  8. ecce tenes pactum, famuli iam nulla morandi
  9. causa tibi; adcelera tantis me soluere curis.
  10. nam mihi certa manet sententia cedere nusquam,
  11. donec subuenias, nec ab isto poste refigi;
  12. ni properas, isto deponam in limine uitam,
  13. nec iam repperies cui reddas sero reductos.
  14. talia uoce quidem querula sed mente fideli
  15. plorantem totoque die sine fine precantem
  16. audiuit laetus non blando subplice martyr
  17. et sua cum domino ludens conuitia risit;
  18. poscentisque fide, non libertate dolentis
  19. motus opem properat; paucis mora ducitur horis.
  20. interea labente die iam uespere ducto
  21. nec precibus dabat ille modum nec fletibus; una