Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. hos ubi nunc quaeram miserandus ego? aut ubi quando
  2. [*]( 260 te miserante GR 261 oblitus GR, obliti Q cute scripsi, cui eo, cur v nudum me GR 262 desseris GR ammissi B, amissi R 263 quos] cos Q comendare B, cummendare R 264 perpetuos B, perpetua ADl G 1 QR seruauat G 265 pascebat mihi eos T namque G1 aalnoaque G1 266 dexteraque G praestaba Q 267 mox D O 268 quod Q eamq; A, eaq: Q creminer G, creminar R, criminer (° m. S) D tibi an ubi te GR, aut ubi de te E 269 conquerar A, conquirar GR inmemorem DQ, inmeroremque R mei om. GR 270 supito G, subopito R tantum T inripere GR, inrepere D, subrepere T sumnum R 271 perfrangere GR clausa Q 272 es om. ADQ frigisti GR 274 nullis DGR profugus B, prodigos GR curas Q prodine R 275 qua ADEQT, quo BGRv curram ADlQ defferar R, differar ADEQ 276 a tenebris R 277 claustra T, quae clausa R desolutus GR 278 nihil GR uellim GR dullce B 280 censu B et Rosw. peculii T 281 ciueram R miserandus ego T, miserandis AD, miserandi Q, miserandos E, miserandus cet. aut om. B ubi quando eo, quando uel usquam f) )
    110
  3. inueniam tales aut unde parabo, repertos
  4. qui solos habui contentae rusticus illos
  5. paupertatis opes? ipsos igitur mihi redde,
  6. nolo alios. nec eos ulla regione requiram,
  7. hic mihi debentur; haec illos limina reddent,
  8. in quibus ipsum te subplex adstringo tibique
  9. haereo. cur quaeram aut ubi quos ignoro latrones?
  10. debitor hic mens est; ipsum pro fure tenebo
  11. custodem. tu, sancte, reus mihi, conscius illis.
  12. teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi
  13. cuncta et operta uides longeque absentia cernis
  14. et capis includente deo, quo cuncta tenentur.
  15. atque ideo occulti fures quacumque latebra
  16. non tibi celantur nec de te euadere possunt,
  17. quos licet et manus una tenet. deus unus ubique,
  18. Christi blanda piis, sed iniquis dextera uindex.
  19. redde igitur mihi, redde boues et corripe furem.
  20. sed non quaero reos; abeant, non nescio mores,
  21. sancte, tuos; nescis male facta rependere, malis