Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et sancto quasi conspicuo mandare licenter,
  2. moxque datam sua confisos ad uota medellam
  3. experto gaudere deo et iam credere sana
  4. et uere plerumque breui sanata sub ipso
  5. limine laeta suis iumenta reducere tectis.
  6. sed quia prolixum et uacuum percurrere cuncta,
  7. quanta gerit Felix miracula numine Christi,
  8. unum de multis opus admirabile promam
  9. innumeris paribus, sed ab uno pende relicta,
  10. quae uirtus eadem gessit distantia causis.
  11. pandite corda, precor, breuis est iniuria uobis,
  12. dum paucis magnum exiguisque opus eloquor orsis.
  13. et memores uiduae primo sermone relatae,
  14. quam deus e pretio mentis, non munere cernens,
  15. [*](188 adorem Q 189 ex orabus Q 190 resurgentis BdE cingit T 191 conectare Q gratia] gloria JET 193 lux tanta] iuxta Q 194 minimis] miseris 4T 195 sufficiunt Q et om. T 197 queque E, quoque ABBQ adcomoda B uotis] m T 198 uideas om. T de rure colonos] desperata ad culminis huius T colonis B 199 pignore Dl n patronum T 201 conspicuum T licet Q 202 mox qui Q confisus ADQ uita B 203 do Q eciam B crescere T 205 limina B 207 nomine BTv 208 ammirabile D 209 pendere fas est T 212 magnum exiguus paucis T exiguisque v, exiguis BE, exiguus ADQT eloquior B, eloquar T 213 memore A1 uidua Q 214 e] et D, ex ET que ds emptio mtis non munerenens Q J )
    107
  16. antetulit multum mittentibus, omnia dantem,
  17. me quoque ferte leui dicentem magna relatu.
  18. et mea namque illis sunt aemula uerba minutis,
  19. quis pretium pietas et uilibus aurea fecit.
  20. quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu
  21. rusticus, e geminis angustam bubus alebat