Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quae tamen, ampla licet, uincuntur culmina turbis,
  2. quod crescente fide superundat gratia Christi,
  3. quae populis medico Felicem munere praestat
  4. uiuere. qui perstans etiam post corporis aeuum
  5. praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti
  6. corporis e tumulo, non obsita puluere mortis,
  7. arcano aeternae sed praedita semine uitae,
  8. [*](165 dignatam et tanto ADE, dignata metanto Q, dignatam tanto v, digna tamen tanto BT, digna est tamen tanto GR cuntis R una GR 166 ospite GR nubilitat R nola GR que Q 168-218 om. GR hie add. in mg. B m. 3, haec edd. 170 minante ADQ 171 stuxerat D anguste (11 m. 2) D trepidos ADQ (Bed in D o ex a m.2) 172 pleps B series BT 173 ingententem Q 175 dispositi D, dispositis A, dispossitis Q eritq: Q oportae AQ 177 gema Q 178 bassilicas dQ q$q Q sacris BQ1 179 ad tria Q 180 aspectata BET, adspectatur AQ, adspec|tfl (corr. m. 2) D instar ona. ADQ uissibus AQ; certis gup. uisibus D m. 2, uersibus Turbes B, urbs Q 181 om. B, post 182 exh. T ambla T 182 superunda Q 183 qui B prestans T 184 uiuereq; Q perstans Rosw., praestans ABDdEQTv et clam B 185 ossa Q 186 e ADLlEQ, ex T, om. B, in v opsita ADQ 187 arb chano BET, arcano (b m. 2) 4 semina AQ)
    106
  9. uiuificum spirant animae uictricis odorem,
  10. quo medicina potens datur exorantibus aegris.
  11. quanta resurgentes uirtus et gloria cinget
  12. coniectare licet, cum gratia tanta sepultos
  13. ambiat, et quanto rediuiua decore micabunt
  14. corpora, in obscuris cum sit lux tanta fauillis!
  15. quid nobis minimis horum praestare coronae
  16. sufficient, quorum et cineres dant commoda uiuis?
  17. cernere saepe iuuat uariis spectacula formis
  18. mira salutantum et sibi quaeque adcommoda uotis
  19. poscentum; uideas etiam de rure colonos
  20. non solum gremio sua pignora ferre paterno,
  21. sed pecora aegra manu saepe introducere secum