Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- nam deo grates, quod amore tanto
- nos tibi adstrinxit per operta uincla,
- uis ut internam ualeat catenam
- rumpere nulla.
- unde conplexi sine fine carum
- pectus haeremus laqueo fideli,
- quaque contendas comites erimus
- mente sequaci.
- caritas Christi bene fusa caelo
- cordibus nostris ita nectit intus,
- ut nec abiuncto procul auferamur
- orbe remoti.
- nulla nos aetas tibi, (nulla) labes
- orbis aut alter neque mors reuellet; [*]( 274] Matth. 25, 21. )[*]( 273 oipes V, ospes n condes dno On, condis dno V, domino condis BGR perhenni B 274 lucris scorum G, lucris sanum R cumulans v, cumulas w 275 audi (M m. 2) V perhennis B semper 276 guaudia R 277—284 om. V te] de dns G sancti n 278 coeperit GOR ffifi B caetu Gn, cetu B 279 coris 7f 280 addae R, abde r 281 quia morte tanta B 282 adstrixit BG, adstrigit R per opertam clauis R, propter tam clauis G 283 uis om. GR interna BR ueleat R 284 inrumpere GR 286 heromus Vn, eremus B, erimus GR 287 quoque Boste. aderimus G 288 mentes et quaq; G, mentes quaq; R, aetheris arce eras., in mg. mente sequaci (m. s. XVI) V 289 fussa G. fus n i 290-293 om. OVnv ita nostris B nectęt G intuus R 291 abiunto R adferamur R 293 nulla labes scripsi lapes R, labis BG, labis unquam Lebrwn 294 orbis] uellet B ne n reullet B)
- corporis uita moriente uita
- uiuet amoris.
- dum graues istos habitamus artus, .
- mente te semper memori colemus;
- tu, petes, simus simul in perenni
- tempore tecum.
95