Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quam patrias errare uias per deuia mundi;
  2. nam pater emeritis sub Caesare uixerat armis.
  3. diximus et taetro toleratas carcere poenas,
  4. quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus,
  5. ni deus anticipans gladios soluisset iniquis
  6. [*]( 5 nascere mihi G, minascere Q 6 et exobtata R, et optata T ducilia Q 7 me] mea GR sollempnia G, solemnia AQT, solempnia R 8 refferens GR 9 populo G1 10 rata] sat B, om. GB munere Q sacra munera G, munera sacra R 11 librare E, libera Q, libata r dedicata Gl R 12 ihii iPó R hunc et amoris f) 13 obsequia B caelebrare R ut solet gaudia T 14 mihi est G, est mihi R igitur dicam B 15 obtenuit R caelestium GR 16 nomen om. B honores R1 17 priores GR hic (i in ras.) D, hos R primus BGQR, primum T nobis GR, a nobis T 18 martiris GR domum ADEQ, domus BGRT, domo v uel] et G quod B, quid GR altis Q 19 studis GR 20 mania B, munera R malluerit R perhenni B, peremni T 21 reseruare G, seruare R diuia B 22 meritis R cessare GR 23 ut ita diximus R, diximus ut ita G taetro] retro T, om. R tollerat has G, protulerat has R carceris B 24 confesor R abit B, subit G, subiit R, adit (ad in ras. m 2) D ferre om. T paratur DQ 101 25 antecipans G uisset G, soluisse T et iniquis GR )
    69
  7. emissum uinclis aliosque uocasset ad actus,\'
  8. ut prius ad sacram remearet episcopus aulam
  9. Maximus, in solis qui saltibus ultima uitae
  10. aeger anhelabat grassante fugatus ab hoste,
  11. quem iussus proprio subuexit corpore Felix
  12. pauperis et tecti delatum in sede locauit;
  13. pensatisque sibi sancto senis ore beati
  14. officiis benedictus abit paucisque diebus
  15. delituit proprii tacitus sub culmine tecti,
  16. non tacita dominum caelestem mente fatigans,
  17. quem prece directa penetrans super astra propinquo
  18. pulsabat merito, pacem procedere poscens.
  19. interea fluxere dies, pax uisa reuerti.
  20. deseruit latebram Felix tandemque sereno
  21. confisus caelo laetis se reddere laetum