Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. causa fuit, neque herois uirtutibus ista,
  2. sed magis infirmis diuina potentia fregit.
  3. ille gigans pueri funda pastoris obiuit
  4. ut canis; illam urbem sonitus soluere tubarum;
  5. litorea iacuit rex ille superbus harena,
  6. diuitias regni pendens in funere nudo.
  7. sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est;
  8. at cui Christus abest, et munis aranea fiet.
  9. digressis igitur cum facta silentia turbis
  10. secretoque fugae fidas nox alta tenebras
  11. praebuit, egreditur Felix mutatque latebras,
  12. illa canens domino: media si noctis in umbra
  13. ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum
  14. dextra; per infernum non expers luminis ibo.
  15. ergo dei ductu capit in regione remota
  16. conpluuium angusto breuia inter tecta cubili,
  17. [*]( 152] Ps. 22, 4. )[*](138 carenam B, ca*ream G uastata GR sunt gigantum R 139 farii ADQT, feri GR, ferri B regis T, res Q ubi] sub GR herico Q, ierico BT, hiericho ADE, hericho GR 140 exitii DEQ, exitu ABT, exitio v, eiutis G, exustis R gloria sua gloria R 141 causa ADEQT, aero cassa cet. v herois scripsi, suis R, uero suis cet. v 143 gigas Tv pueris Q obiit ABGR 144 orbem R sonitur Q, solutus D2 tubarum soluere GR 145 literea T iacuit rex ille superbus in litore GR illa Q arena BG, arauae R 146 pensans ET 147 adest christus GR arenea Q murus (est om.) BGR 148 at] et B, ad AQ adest T uo i mrs G 149 degresis G, degressus R 150 secreto qui Q fuge DGR fidus 01 tenebras] latebras ADE 51 pibuit Q motatque G, mutatqui Q laetebram R 152 ille Q deo R medio T noctis ADQ, mortis cet. v in umbra ingrediar] inueniar umbra R medias — in umbras coni. Chatelain 154 dextera GR imfernum G expres Q luminis ibo mota non expers GR 155 die ducto GR reducta G 156 add. B m. 2 i in mg. sup. conplum R, conpluum G breui GR in tecta cubuli R)
    75
  18. quo uetus arebat tecto cisterna profundo.
  19. propter in adtiguis habitabat femina tignis
  20. sancta deo mulier, quae confessoris operti
  21. nescia Felicem Christo quasi conscia pauit.