Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. temptat et in mortem surgit gradibus poenarum.
  2. primus supplicii de carcere texitur ordo.
  3. ferrea iunguntur tenebrosis uincula claustris;
  4. stat manibus colloque chalybs neruoque rigescunt
  5. diducente pedes; sternuntur fragmina testae,
  6. arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
  7. nec requie tamen est uacuus nec luminis expers
  8. confessor, cui iam sociatus in omnia Christus
  9. conpatitur, uirides grauior cui poena coronas
  10. multiplicat, spatiante polum qui mente peragrat.
  11. seque ipsum, uincto quamuis in corpore, liber
  12. spiritus anteuolat summi in penetralia Christi
  13. praemeditante anima certis sua praemia uotis.
  14. ergo beata. sacris Felicem passio poenis
  15. [*](174 pectore BGR 175 se iam T maior quid Q 176 sidereum qui Q, sydereum G, sed ereum R honorem AE, hominum G, honorum cet. fulgere om. Q uultu-i-- Q 177 Et licet v, Elicet et B aripitur R furėntem B 178 protrachitur GR, protraitur A, pertrahitur" set B k* gstas G antiqui G 179 animos v 180 delatum BGR 181 urgit GR in mortes urget coni. Chatelain gradibusque ABGQR paenarum À W G, penarum A1 in mortem poenarum gressibus exit v 182 subplici G, supplici R, suplicii et B, suppliciis cet. ordo texitur GR, sumitor otdo E 188 tenebris G 184 instat GR colloqui Q, ferroque T calybe ADE, oalibs Q, chalibs T, calips B, chalebs G, caleps R rigentes T 185 deducente BDI EOT, deducante R fracmina B, framina T, fragmenta GR 186 arcaeat Q sumnum R paenalis G, penalis ÅE lectur Q 187 est] nec statu add. GR numinis BGR expars Q 188 cuiam Q 189 paena sooronas G 190 spatiente Q D ois qui polum B 191 se R uicto G, uictum T quam R libus Q 192 petralia Q, penetrabilia 01Rw, petra R1 193 p me ditante Q anima omnia R, omnia anima G ceteris T 194 paenis G semper )
    60
  16. urgebat grauibus uinclis et carcere caeco,
  17. quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
  18. tantas a Christo recipit patientia palmas.
  19. Maximus interea solis in montibus aeger,
  20. contentus fugisse manus feraliaque ora
  21. carnificum, diuersa at non leuiore ferebat