Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nihil ferentes, ut salutem conferant
  2. [*]( us. 19-38 minutis imcialibw al. m. scripti H 19 quum n abdicatas F1 patet V1 20 redimere OWl praecipis] precibus B 21 ca- I 11 moenis HW parent H appolini n 28 sta qondam (q ex c, 1 et B m. 3) V sed] at coni. Zechmeister patri in parili corr, V, om. BO 24 mici V tU semper 25 ciere] uere 0 (oere teste Peipero) delfica BOV, defica N phebum n, foebum 0, febum B 26 nomina BO 27 fundique OV (Bed in V u corr. m. 3), fundique B munerem 0 inductum B, ductum 0 diei N 28 e 0, ona. BWv, e (et Fa) fonte NV, fonte Hn nemore Hn 29 alia HVWv, aliam cet. 30 aliosque (s in lit. m. 3) V 31 subire poscens W ab homine] a suo fort., ab nomine coni. Peiper a 33 ocio aut negocio B 34 literis W 36 suam] saum 0, sum N 37 soforum NVn calida n rethorum BNVJJrn et om. W 38 ficmenta B nubilent Hn 39 uanis et falsis BO 41 nihil BHOv, nich\' n, nil NVW ferentes BOv, adferentes cet. )
    26
  3. aut ueritate nos tegant.
  4. quod enim tenere uel bonum aut uerum queunt
  5. qui non tenent summae caput,
  6. ueri bonique fomitem et fontem deum,
  7. quem nemo nisi in Christo uidet?
  8. hic ueritatis lumen est, uitae uia,
  9. uis mens manus uirtus patris,
  10. sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
  11. natus deo, mundi sator,
  12. mortalitatis uita nostrae et mors necis,
  13. magister hic uirtutium; ,
  14. deusque nobis atque pro nobis homo
  15. nos induendo se exuit,
  16. aeterna iungens homines inter et deum
  17. in utroque se commercia.
  18. hic ergo nostris ut suum praecordiis
  19. uibrauerit caelo iubar,
  20. absterget aegrum corporis pigri situm
  21. habitumque mentis innouat;