Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. persuasumque dei monitis aeterna parari
  2. praemia mortali damnis praesentibus empta,
  3. non reor id sancto sic displicuisse parenti,
  4. mentis ut errorem credat sic uiuere Christo,
  5. ut Christus sanxit. iuuat hoc nec paenitet huius
  6. erroris. stultus diuersa sequentibus esse
  7. nil moror, aeterno mea dum sententia regi
  8. sit sapiens. breue, quicquid homo est, (est) corporis aegri,
  9. temporis occidui et sine Christo puluis et umbra;
  10. quod probat aut damnat, tanti est quanti arbiter ipse.
  11. ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,
  12. cumque suo moriens sententia iudice transit.
  13. at nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
  14. cura sit ad domini praeceptum uiuere Christi,
  15. sera erit exutis homini querimonia membris,
  16. dum leuia humanae metuit conuicia linguae,
  17. non timuisse graues diuini iudicis iras,
  18. quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
  19. [*]( 276 excitet ut] et B instauraet N 277 reparare BO post 277 exh. us. 108 sqq. Ov 278 ad BNV, aut Ov ididem 0 279 corde v pie coni. Heinsius, pium fort. sed cf. epist. 52, c. 6 nouisse Bn, uouis (in uobis corr.) se N 280 loquentes n 281 dei] tenes n, sedet ex det V m. 3 monitus Nl, montis 0 pcuri n 282 praesenti V1 283 id] hoc n sano V diplicuisse V1 284 si BO us. 285-331 om. n 285 sanciit N, sancsit F1 iuuet B, iubat V ne B, om. N penitet BO 286 stultos BO essei V 287 mora BO 288 rapiens N, sapiens (s ex c corr. m. 2) V quidquid V n est est scripsi, est BO, est homo NO, est ut v 290 qui V (i ex o corr. m. 3) pabata ut N 291 adque V ecomitabilis 0 292 iudice] lucide B 293 at BO, et NV praesens tempus N 294 dm B 295 exutus O1 hominum BN quaerimonia V membris V partim in ras. m. 2 296 leuiS 0, leui ad B linguae V in ras. m. 3 298 dexteraque N)
    38
  20. omnibus inpositum regem et labentibus annis
  21. uenturum, ut cunctas aequato examine gentes