Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

centies centena milia sestertium annua ad expensas a senatu conferri sibi imperauit; plurimos senatorum nulla exstante causa bonis priuauit; negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit.

crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem paene destituerit. sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem fratrem sororem uxorem ceterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostrauit.

auxit hanc molem facinorum eius temeritas impietatis in Deum. nam primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit ac per omnes prouincias pari persecutione excruciari imperauit ipsumque nomen exstirpare [*]( AVCTORES § 8 centies — imperauit Eus. 2083* || plurimos—prinauit Eutrop. 7, 14 || negotiatomm — abetersit ignotus (cf. Sueton. Ner. 32) § 9 pluriraam — interfecerit Eutrop. 7, 14 || eq. ord. — destituerit Sueton. Ner. 37 ? || parricidiis Sueton. Ner. 33-35, Eutr. 7, 14 (Bufin. 2, 24 ?) § 10 Hier. 2084 l. m ac sec. Bulin. 2, 24 et 25 ut uid., exceptis per omnes prouincias pari. ) [*]( 1 iliadaml PRς (a prior m. 1 aut 2 in ras. P) illiadam D eliadem 0 2 tempruptae (e prior in a m. fort. 1) B || pręrũptae D || extitit PR2D 3 latericiam (m eras. PR, in ras. in m. 2 B) PR latericia (ate in ras. m 1) D || iactauerat (n ex n m. 1) D 5 cuncta quae] cunctaeq: D cunctaq; Rl .6 cencies D || seitertium (-cium D) R2D sexcentium PB1 || annua] in mg. alibi ad annuas expensas m. 2h G || expensas a] PG (s a alt. 8. s. m. ut uid. 2 P) expensa P1RD || senatd R2 7 conferri sibi] PB conferre sibi D sibi conferri v || eztante PR 8 negutiatorem D 9 paenitns PB* || abstersit (erait in ras. m, ut uid. 1) R 10 rabiae D rabie (e in ras. m. 2, ex ae ?) B 11 equedtrem] fort. corrigendum eumque, cf. Suet. Ner. 37 eumque [i. e. senatorium] ordinem sublaturum || distnent D 12 nec D 14 auxit] sic aux̃| R auxilium D || temeritatis P1R1 (corr. fort. m. 1 in R) 15 impietatis] P9 (s. s.), R impietatea D, om. P\' 16 perseencionis D 17 eitirpare PR )

455
conatus beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit.

moi aceruatim miseram ciuitatem obortae undique oppressere clades. nam subsequente autumno tanta Vrbi pestilentia incubuit, ut triginta milia funerum in rationem Libitinae uenirent. Britannica deinde clades e uestigio accidit, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque clade et caede direpta sunt.

praeterea in Oriente magnis Armeniae prouinciis amissis Romanae legiones sub iugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. in Asia tres urbes, hoc est Laudicia Hierapolis Colossae, terrae motu conciderunt.

at uero Nero postquam Galbam in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognouit, totus animo ac spe concidit. cumque incredibilia perturbandae, immo subruendae reipublicae mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatus et ignominiosissime fugiens, ad quartum ab Vrbe lapidem sese ipse interfecit, atque in eo omnis Caesarum familia consumpta est. [*]( AVCTORES § 11 sobsequente] ? || auctumno-§ 12 Sueton. Ner. 39 et (§ 12 amissis .. Parthicum) Eutrop. 7, 14 § 18 usque ad moliretur Sueton. Ner. 42 et 43 || hostis et q. s. Eutrop. 7, 15 (ex hoc solo hostis — pronuntiatus; cf. Mommsen, Chronograph v. J. 354 p. 672) et Hier. 2084\' ) [*]( EXPILATORES 1 Petrum — 2 occidit compilauerunt Gregorius Turon. 1, 24 et Beda De t. r. a. 4021; cf. Iordanis Chron. 235 C* ) [*]( 2 abortae B 3 undig, (i. e. undiquae) 8. 8. m. 1 D || obpreasere D || subsobsequente D || autem.non D 4 pestilentiae (e fin. er.) PB pistilencia D || xxx milia PB 5 libidinae D || brittanica P brittanica (t prior erasa, c add. m. 2) B Brutanica D 6 precipue D || aotiorumque R || cladae P cla∗de (er. u) D 7 caede] prędę (p ex p, r m. 2 in ras.) B || Praeteria R2 || orientem (m del. m. 1 aut 2 in P) PD || arminiis D 8 partecum D 9 misse JB\' || syria in ras. m. ant. P syria* B || retenta (te S. 8. m. 1) D 10 laodicia P landocia D laoditia (i in m. 2) B || colose PB eolusse D, et Colossae h || ad P1R1D 11 spania D 12 cognuit D* || totus (tu 8. 8. m. 1) D 14 mo∗liretur (eras. 1) P 15 interfioet (int m. 1 ex sus ut uid.) D 16 adque PB1 W caesarum omnisD || consumta P )

456

Anno ab Vrbe condita DCCCXXIIII Galba apud Hispanias usurpauit imperium. qui mox, ut Neronis mortem conperit, Romam uenit; cumque omnes auaritia saeuitia segnitiaque offenderet, Pisonem sibi nobilem industriumque adulescentem in filium atque in regnum adoptauit: cum quo septimo mense imperii sui ab Othone iugulatus est.

Luit Roma caedibus principum excitatisque ciuilibus bellis recentes Christianae religionis iniurias, et signa illa legionum, quae sub aduentu in Vrbem Petri apostoli diuinitus cohercita conuelli nullo modo ad excitandum ciuile bellum ualuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in Vrbe interfecto et Christianis poenarum diuersitate laniatis toto se Orbe soluerunt.

de Hispania siquidem ilico Galba surrexerat; quo mox oppresso Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt.

probent sane etiam inuiti potentiam simul et clementiam Dei, qui Christianis temporibus offenduntur: quanta celeritate tantorum incendia bellorum et excitata sunt et repressa, cum et antea minimis causis magnae ac diuturnae clades agitarentur et [*]( AVCTORES § 1 Galba-imperium uide cap. 7,13 || qui mox et q. s. Sueton. Galba 11.12.9.17.20 (cf. Eutrop. 7, 16 et Hier. 2084*) § 2 cf. cap. 6 § 6 sqq. § 3 Otho—Syria Eus. 2084* et 2085* ut uid. ) [*]( 1 octingintissimo quarto (s pr. m. 1 in ras., ex t?) sic D 2 nerones (a m. 1 in ras. ex m) D || comperit Ral. cumperit D 8 seuitia B* om. D ||segnitia (om. que) D 4 aduliscentem P 5 adque P1R1. || quo] P m. 3 aut 4, B m. 2, D que P1R1. 6 imperii (i fin. 8. 8. m. 2) P || sui] PD om. B || uthune D 8 legionum illa v 9 Mento D || cohercita] PB quoherciter D 10 ciuile. B (eras. uid. m) B 11 scribunianum D || urbae ante ras. P urbe ante rat. B 12 se a. 8. m. 1 in D 13 milioo D 14 praesso D || romae (a in ras. m. 1 aut 2) B || ger*mania (erasa g inchoata) P 15 adque P\' 16 qui] PD quia (i in. ras. m. 2 et supra a fortasse punctum; fort. quia in qxua corr. deinde i restit.) B 17 ad offenduntur adscr. in marg. uocabulum sed eras. P 18 bellorum (0 m. 1 ex a) D || et] D om. PB || exoitata (ci in ras. m. 1 aut 2) P || ∗∗∗cum (sunt eras. esse potut) B || & in ras. m. fort. 1; fuisse uid. et R || anteam, jnimicis D || ante P ante. B )

457
nunc maximi undique concrepantes magnorum malorum fragores minimo negotio sopirentur. iam enim erat Romae.

quamuis persecutione uexata Ecclesia, quae iudici omnium Christo etiam pro inimicis et persecutoribus supplicaret.

igitur Otho cum, Galba et Pisone Romae interfectis, inter tumultus caedesque inuasisset imperium ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium conperisset, bellum ciuile molitus tribus primum leuibus proeliis, hoc est uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castores uocant, contra Vitellianos duces congressus uictor exstitisset, quarto apud Bedriacum proelio cum animaduertisset suos uinci, mense tertio quam imperare coeperat sese interfecit.

Yitellius uictor Romam uenit: ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam uoracitatis appetitu humanam uitam probris adgrauaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post a quibusdam animatus Sabinum Vespasiani fratrem, [*]( AVCTORES § 6 inuasisset—molitus..leuibus Eutrop. 7, 17 || tribus .. proeliis — uinci Sueton. Oth. 9 || mense — interfecit fort. Hier. p. 157 (cf. Sueton. Oth. 11 et Eutr. 7,17) § 7—§ 9 Sueton. ViteU. 11.13.15-17, sed § 8 octano .. mense et ultima § 9 etiam—sepultum ex Eutropio 7, 18 ) [*]( 1 malorum (1 in ras. m. 2, ex g fort.) B || fragoris (is in ras. m. 1, ex em?) D 2 superintur D || enim om. D || rome R1 3 eclesia P ęcclesia ante ras. B 5 rome Rl || post iuterfectis rasura apatio hoc uoc. aequans B 7 gismanicas D || comperisset Ral. cumperisset D 8 probeliis D || unum D 10 castores] PR2GKMHVsWN2 castoris DN1v (item apud Suet. legitur) pastores B1 || uitellianos (a fort. al. m. add.) B 11 extitisset PBJ extetisset D || et quartum D || bedriacum] Vat. Beg. 772 (s. x.), Pal. 828 (s. XI) hedriacum PB PorE. WX2 bredria s cum (punctum sub d fortuitum esse potest; cf. infra u. 15 et p. 458, 14) D brediacum O betriacum Palerm. (s. xv) et Vat. 1975 m. 2 (s. XV) soli betriaticum H briacum TO bebriam N bebriacum V3v || proelium D 12 uici R1 18 uitellius (ui m. ant. in ras.; 1 alt. s. s. m. 2) P 14 crudilitate D || ac nequiter om. D 16 appititn D || mtam D || adgradaret D 16 ueapaniano Bl || molitus est X1X1fsh est m. Zt Col. 17 post a] PB7, K2MTOX1X2X3 postea DK1 post B* postea a X4. v; postquam a GN1 || sauinum D || uespassiani P || fratrem (t s. s. m. 2) P )

458
nihil tum mali suspicantem, cum ceteris Flauianis in Capitolium compulit succensoque templo et mixta simul flamma ruinaque omnes ia unum pariter interitum ac tumulum dedit.

post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per uiam sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octauo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et m Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura.

multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus, aduersum senatum populumque Romanum indiscreta caede saeuitum est.