Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quibus iterum in Britanniam primo uere transuectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se uel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt.
Caesaris equitatus primo congressu a Britannis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Britannos in fugam uertit.
inde ad flumen Tamsim profectus, quem uno tantum loco uadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassouellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat.
quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant.
interea Trinobantum firmissima ciuitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit.
quod exemplum secutae [*]( AVCTORES § 4 Caesar B. G. 5, 10 et 11 (primo uere addidit Oro- -sius) § 5 Caes. B. G. 5, 15 et 17 § 6 et § 7 Cau. B. G. 5, 18 et 19 (§ 7 crebris et ac saepe Orosiana sunt) § 8 Caes. B. G. 5, 20 § 9 Caes. B. G. 5, 21(tandem grani Orosiana sunt) ) [*]( 1 ac om. PR ||res centas D DC PB 2 brittaniam PR brittania D ||primam D 8 hoste PR1 || anchoris] LPRD 4 collisae R3 ||∗harenis (er. c) B 5 quadragenta D XL PB ||cętere (ę in e) B caeterę D 6 aequitatus (-us in ras. m. 1 D) PRaD i brittanis PD britta|∗nis (er. n) B 8 praelio D 9 brittanos PR brittanus D || tamensim PR tamen sim D tamensimi L thamesin (in mg. ł tamsim m. 2, ał. tamsis m.3) X. 10 est post profectua add. G m. ut uid 3 (sed ut glossam), υ || uno∗∗ (er. co aut do) R onoD ||locum D 11 hĭius (v m. 1; alt. i ins ut w. corr. fuerat) B || cassouellauno] L ∗∗cassobellauno (o fin. ita raa.) P cassobellauno RD || ∗dace P ||inmensa PR2D 12 multitudine (sed ine in 0 corr.) L 18 perstruxerat PR1 14 depraehensum LPD apprehensum (p pro in ras. m. 2) B ||ac uitatum] acutatum L ||inpetum D 15 sese] rese D 16 ac om. L || trinobantum] Gυ trinocantam LPRD 17 mandnbragio] Nipperdeius andragio D androgio L androgorio PRυ ||quadragenta D XL PB 18 se.se P || dedit D || saecutae P )
Exim Caesar a Britannis reuersus in Galliam postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est. namque Ambiorix cum Eburonibus et Aduatucis conspirans, animatus Treuerorum consilio Cottam et Sabinum legatos apud Eburonas cum tota funditus legione insidiis circumuentos interfecit.