Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hunc exitum uitae Mithridates habuit nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta et duo, habens secum semper philosophos omniumque artium peritissimos.

Si estis, inquit, dipatrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aeuo grauis uerum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem uenitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce peruiderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens.

si estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam; inuoco qui est, dum conuenio qui non est.

quapropter cum dolore et timore considerandum est: qua poena quoue [*]( 1 dii PbRb de D || praecor LD, a. r. R || quandocumque] LPRB quando cumquae D quandoque (sic sł quandoqae in mg. G2) G2v 2 et om. B 3 discendens D || pelicesJ LPbRbDU felices PaRaB 5 noxius successa epe D || sucos] LPR2 suos R1 6 abstruxerat R1 8 que dam D 10 metridatis D 11 reliquid (n 8. s. non ex correctura tamen L) LPRa 12 septuaginta et duo] L septuagenta et duos D LXX et duo PR 13 philosofos R 14 inquid LPRXD || dii PR2 16 adque P1R1 17 non ex corr. add. in P .18 intellegebat (n 9. 8. m. 1) R intelligibat D || ∗∗∗| ee. R 19 consuetudinem D || menti. (er. s) R 20 inquid PR1 inqui D || di] LD dii PR || dicere ego] diceregno D 21 homine] homini R\' || praecandi (di ex corr. add. in P, a pr. er. in R) LPR 23 inuoco] eum iam (iam eum X,Z) inaoco R2X2Z || qui est] qui ea D || qui non est] eum qui non est deus R2X2Z 24 dolore|et (dol in ras., ore pone uers. et ante u. scr. m. 1) D )

367
indicio digni erunt, qui contra interdictum iam propalatae et publicae ueritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi iam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nil poterant.

uerumtamen breuiter consulo: qualia tunc toto Orienti tempora uidebantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum uastationibus terebantur; cum quaeque ciuitas tantis concursibus media ineuitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum unde alterum temperasset, hoc mox habitura supplicii quod remedii ad tempus habuisset;

cum trepidae diuersarum proninciarum legationes inter succedentes Romanorum duces et truculentiorem notitia Mithridaten, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur angendo pericula quae sanabant?

nam quid continuo Pompeius et quidem Pompeius homo Romanorum moderatissimus per plurimas partes Orientis finito Mithridatico bello egerit, paucis proferam.