Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Eodem anno apud Romam Catilina moesti accusatus, quod cum Fabia uirgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus euasit.

Lucullus Sinopem expognatnrus obsederat; hanc Seleucus archipirata et Cleoohares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt.

Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus celeri occursu inmissum restinxit incendium. ita misera ciuitas uersa uice hostium sociorumque unde defendenda disperdita et unde disperdenda seruata est.

at uero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello adpetitam in deditionem recepit.