Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Interea Caesarem apnd Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto Orbe transmisso tandem ibi inuenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam:

quem cient Hispanorum Gallorumque legatio in medio Oriente apud Babylonam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimo supplex cum gentilicio munere eous Indus et Scytha boreus orauit.

Cantabrico bello per quinque annos acto totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit.

Quibus etiam diebus multa per se multaque per duces et legatos bella gessit. nam inter ceteros et Piso aduersum\' Vindelicos missus est; quibus subactis uictor ad Caesarem Lugdunum uenit.

Pannonios nouo motu intumescentes Tiberius priuignus Caesaris cruentissima caede deleuit.

idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus quadraginta milia captiuorum uictor abduxit.

quod reuera bellum maximum et formidulosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum maius bellum, sicut Suetonius adtestatur, post Punicum fuit. [*]( AVCTORES § 19-§ 21 Liuius 135 ut uid.; ad illa § 19 Alexandri —§ 20 adiit cf. Oros. 3, 20 § 22 Liuius 137 aut 138 § 28 et 24 Eutrop. 7, 9; Sueton. Tib. 9 § 25 Suetonius] Tib. 16 sed de Illyrico bello. ) [*]( 1 terraconem L terram|conem ( tHeo ut uid. 8. s.) D || ceterioris L 2 et om. D || schytarum L scitharum PR 8 possint D 6 orientem PaD et a. r. B 6 babylόnam] L babyloniam PB babiloniam D || apud] in D 7 occidemtis Pa || gentilecio D gentilitio B || eous] eos L eo ut D 8 schyta L scyta Ra scitha D || orabit L 9 acto totaque] actotaque L 10 reclinata ac] reclita ac (c fin. ilico s. s.) D 12 per duces] duces D 13 bellaque L 14 uindelicos] G uendilicos L uendilicios P uendi licios B uendelicus qui D uindelicios W 15 lug*dunum (er. u) P || pannonius (n pro 8. s. m. 1 D) LD 17 arripuit (r prior ilico s. s.) D || quadragenta D XL PR 19 formidolosissimum RaD || XV PR 20 ferre PaD || scetonius D || attestatur R3 21 ponicum R1D )

426

Sub eodem uero tempore Quintilius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque auaritia in subiectos agens , funditus deletus eat.

quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo grauiter tulit, ut saepe per uim doloris caput parieti conlidens clamaret Quintili Vare, redde legiones.

Bosporanos uero Agrippa superauit et signis Romanis, quae illi quondam sub Mithridate sustulerant, bello recuperatis uictos ad deditionem coegit.

Parthi, quasi toto terrarum orbe uel domito uel pacato omnium oculis signarentur atque in se solos omnis uigor Romani imperii uertendus esset, quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa, quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt regiisque obsidibus traditis firmum foedus fideli supplicatione meruerunt.