Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem, aeque unus de percussoribus, manu seruorum suorum necatus est.

Lepido satisagente Caesar Antoniam recepit in gratiam atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est.

inde cum ad Vrbem accessissent ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius uir praetorius nihil tale metuens incursu militum domi suae interfectus est aliique conplures trucidati sunt.

itaque, ne [*]( AVCTORES § 6 Dolabellam—§ 12 Liuius 119 et 120 ) [*]( EXPILATORES 1 hinc apud Mutinam Eutropianis inseruit Paulus 162 not. lin. 6 ) [*]( 1 decimum P decium LRD || apad] LPRDv ad h 2 hyrtius B hircius D 3 antunium D 4 philo PR1 5 ab] ad D 6 hircius D || antunii D 7 uastas trege D || costodit D 8 secundum D || antunium D II magnae (m s. s. m. 2) B 9 nunc L n hyrcius D 10 antunius D || caesar] sa sar D II decius LPRD 11 iuli] L iulii PRD II praeces LRD || p∗enitentiae (erasa a) B paeni- łenciae D 12 fudit] dedit L, item KME II tribunium D 18 zmyrnae] LPB myrnae D 15 decius LPRD 16 basilus] L uasillus PR pasillus D 17 antunium D 18 adque PB\' || sidem P\'B\' 20 proscribtione LP II ġ̄ . L gaius PRD 21 uir praetorius om. D || dominae suae L domui sui D D conplaris D complures B*. )

409
latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris.

ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicam suam, ibi L. Caesarem auunculum suum et — quod exaggerando sceleri accessit — uiua matre proscripserat ; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eundem proscriptorum gregem coniecerat.

adiecti sunt postea ad numerum prosoriptorum triginta equites Romani. multae diu et uariae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt.

at Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a qao uictus ipse se interfecit Brutus et Cassius magnis exercitibus conparatis apud Athenas conuenerunt totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter uitam nihil reliquit.

igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem conpulerunt; quamuis manifestissime illa tunc pugna non uirtute partis , Antoni, sed Caesaris felicitate confecta sit.

Caesar enim tnnc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu [*]( AVCTORES § 18 Dolabella—interfecit Liuius 121 || Brutus—reliquit Liuius (122 1) § 14—§ 16 Liuius 123 et 124 ) [*]( 1 adque PaR1 || efranatius R1 || circumscribta P || caedis PR1 n cento tregeota D cxxx PR 2 et duum] LPR et duo D 4 ibi] sibi D || antunius D || cyceronem D 5 lucium PBD || auutculum R1 || exagerando PD exaggeranda (g pro s. s. m. 3; in mg. corr. in exacrando m. ut uid. 2) B 6 proscribserat LPR1 (corr. 3 ut in aqq.) || lucium PRD 7 paulum] LPRD || proscribtorum LPR1. proscripens torum D 8 proscribtorum PR1 9 trigenta D xxx PR 10 actae (a alt. in ras., e ex corr. add. m. 1) D || domos R1 (corr. m. 3) || proscribtorum PR1 11 at] t in ras. P, t s. s. m. 1 D || siriam D 12 ipee se] sese PR || magnis] multo D 13 comparatis R3D || totaque D || greciam pene (pene s. s. m.2) R graciam D 14 rhodius L || in terra L. 15 reliquid R1D 16 et in ras. P || antunius D || machedoniam PR1 17 conpulerunt] PR1D compulerunt R2 conpulerant L || manifestissima L 18 tunc illa L n antoni] L antonii (-unii D) PRD 00 tenere (re in ras.) P )

410
et precibus medici sui, qui per somnium admonitum sese fatebatur, ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aegre inter copias egressus est ac mox castra eius ab hostibus capta sunt. sed rursus Caesariani milites Cassi castra ceperunt.

quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius immaturam sibi mortem ante belli terminum consciuerunt. nam inuitatis percussoribus Cassius caput, Brutus latus praebuit.

at Romae Fuluia, uxor Antoni, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat, incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii utrum deficientis potentiae ultima an incipientis prima numeranda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret agebatur.

nam et Caesarem reuersum apud Brundisium contumeliis factionibus insidiisque petiit. a quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam.

Sex. Pompeius postquam se in proscriptorum numerum relatum conperit, conuersus in latrocinia omnem oram Italiae caedibus rapinisque uastauit. Sicilia praerepta commeatibusque inpeditis Romam fame adfecit.

mox cum eo pacem triumuiri, ut non dicam tyranni, id est Lepidus Caesar Antoniusque fecerunt. sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitiuos allegeret, ut hostis habitus est.