Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Ambiorix hac uictoria elatus Aduatucos et Neruios plurimosque alios raptim ad arma contrahit atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit.

multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia cum in obsidione castrorum uallum circumdandum esse a captiuis Romanis docerentur et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram et sagulis exportando uix tribus horis uallum pedum decem et fossam pedum quindecim per milia passuum quindecim in [*]( AVCTORES § 1 Caesar B. G. 5, 23.24.26-37 § 2 Caes. B. G. 5, 38 et 39 § 8 Caes. B. G. 5, 42 et (inde a praeterea) 5, 40 et 42 ) [*]( EXPILATORES 5 Exim—7 confiictatus est execripsit Beda Hist. eccl. 1, 2 extr. ) [*]( 1 urbes (ur in ras. m. 1) D ||complures R2 ||hisdemque (-ę D) LPRD 2 cassouellauni] LPbR1 cassobellauni PaR2D 3 obtintum D || monitum Pa 4 confortissimum R1D 5 exin B p. ras., c ||a om. D || brittanis PBD 6 hibernam D hibernia PbR 7 circumuentus∗et (s∗e ex m iiico corr.) D ||ambiorix (o ex corr. add.) P ambior ex D 8 eburonatibus LPBD itemque ceteri || atuatucis LPBD aduaticis Gυ ||conspiratus PR (s fin. m. 2 in ras. B) ||trenerorum] LPR trirorum D 9 consilio om. R1 ||eburonas] LPRD Eburones fsh 10 circumuentus LPaR1D ||ambior, ex D || hac (c in ras. m. 2) B ac D 11 ∗elatus (e M. 2; fuisse uid. uictoriae latus) R; sublatus Caesar ||atuatucos LPRD adnaticos Gυ || plurimosquae Pa 12 ad] L in PRDυ; ad arma concurrunt Caesar n adque Pa 13 legioni om. D || ostium R1 14 collegi PR1 ||in P ||sidione R1 15circumdantur D 17 saculis D ||x ..PR 18 fossa (-ã 2) P1R1 ||xv PR (xu h, l. B) || xv PB )

380
circuitu perfecerunt. praeterea centum uiginti turres mirae altitudinis extruxerunt.

et cum iam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent ac uentus subito plurimus exortus esset, testas feruentes intorsere fundis flammataque focis tela ac mox concepto igne rutilantia intra castra iecerunt.

quo facto per culmea culmina raptim uentus insistens, sparsum animauit incendium. sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, uulneribus laboribus uigiliis ieiuniis incendiisue cesserunt.

tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram iam paene confectam.

aduentante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar paruissimis se. castris consulto condidit equitibusque praemissis, ut fugam fingerent, imperauit, ut ad transitum uallis, quae media erat sibique periculosa uidebatur, hostes contemptu sui inuitaret.

quibus aduentantibus insuper obstrui portas praecepit. quo uiso Galli, quasi iam uicissent, ad obducendum extrinsecus uallum conuersi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum uersosque in fugam Gallos uastissima caede confecit.

nam sexaginta milia tunc fuisse referuntur, e quibus [*]( AVCTORES § 4 et § 5 Caesar B. G. 5, 43 § 6 Caesar B. G. 6, 45 et 47 (I) § 7 et § 8 Caesar B. G. 5, 48-51 § 9 Caesar B. G. 5, 49 et 52 princ. ) [*]( 1 CXX PR 2 extruxerunt] LPBD || iam om. D 3 hostium (s ilico ex n 9 corr.) D castra ante hostium s. m. 2 B ||conei D cai P1 im in ras. m. 3 ex ∗in ut uid. pro quo fort. cui fuerat B || uentus (8 in ras.) R || plurimus subitu D 5 focis tela] tela focis PR ||intra] T2G2 intro LPRD; in casas Caesar 6 culmea culmina] LPRD culmea om. υ ||insestens Pa 7 ne] nec PRD || sic] si B 8 ab obruerentur incipit 8 || obraentur Pa obuerentur D || incendiisque sh 9 caesa∗∗ri (erar. ũ aut IТ) 8 10 aduentan∗te (n radendo corr. ex m) 8 11 deferunt L diserunt D H adque PR1 〈a〉dq: 8 18 castris ( prior litterae a pars ex r ut uid. m. 1) D || ęquitib; q: 8 || praemisis L 14 figerent Da || ad om. D 15 contemtu∗ (eras. a) 8 contemtu PD 17 enrin- ∗secus B 18 rep〈e〉nte 8 19 fet fudit (corr. m. 2) P ∗∗effudit (er. & ut uid.) R 20 nam∗ P || sexagenta D LX ex XL m. 1 ut uid. P LX SR || ∗equibus B )

381
pauci per paludes inuias euaserunt.

Indutiomarus Treuerorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus est, Labieni castra legionemque cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit ac deinde Eburonibus Neruiisque coniunctus ad opprimendum Caesarem pergere.

Labienus quibus potest artibus simulat timorem atque ita Indutiomarum neglegentiorem cum insultantibus copiis pro uallo oberrantem, repentina eruptione prostrauit.

hac uictoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit.

sed intellegens sibi maiora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa aliisque grauiter sauciis ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad conprimendum Gallorum impetum uideretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones sibique mitti in auxilium petit: itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra uenerunt.

igitur Caesar, priusquam in unum hostium copiae coirent, ineunte uere adgredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. primum itaque Neruiorum fines diripit, praedam uero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. [*]( AVCTORES § 10-§ 12 Caesar B. G. 5, 56—68 § 18 Caesar B. G. 6, 1 § 14 Caesar B. G. 6, 2 et 3 ) [*]( 1 inuias (s in ras. s deletae) B inuia D || indutiomare (e m us corr.) P inditio marus I ∗∗∗∗∗ (indi in Indu corr. m. 2; mams u. extr. m. 2 add., princ. u. seq. tantundem rasurae) B || treuerorum] SPR triuerorum D treuirorum (sic) L 3 Galliae totius v || lauieni PR 4 cni in] iscuiụṣ (corr. m. 2) P cui∗∗ (er. us) R cai D || factum PRa || arbitrauatur 8 5 neruisque PR1D || coniunctis R1 6 lauienus PR 7 adque SPa || negligentiorem R1 8 insultibus D 9 eruptione] LSPRD irruptione v (improbante Fabricio) || hac] ac SD n lauieni PR labeni D 10 repraessi (prior s M. 2 add.) B 11 maiora belli sibi L sibi maiora D || supresse D || negocia R1 D maxime 8 18 ad sustinendum (sus in ras. ang. m. 1) D assistendum (a pro m. 3 ex d) B || ut non P 14 compr- R3 conpraemendum D || a] LP2 ut 8 om. P1RD || gn̄. L con. S gneo PRD 15 proscribi L 18 cohirent P et a. r. B coierent D || uere] LD nemo SPR || aggredi (g pro ex d m. 3) R )

382

deinde Menapios, qui sibi propter inmensas palndes atque inpeditissimas siluas munitissimi uidebantur, tribus agminibus inuadit nimiaque caede uulgo agitata residuos sapplices in deditionem recepit.

Labienus sequenti proelio omnes Тreuerorum copias interfecit arte in bellum prouocatas, priusquam Germanis aduentantibus iungerentur, et continuo ipsam ciuitatem capit.

Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum nolens, Ambiorigem et Eburones deletae legionis auctores

postquam in Arduennam siluam refagisse conperit — quae silua totius Galliae maxima est atque a ripis Rheni finibusque Treuerorum ad Neruios usque pertingit et in longitudine plus

quam quinquaginta milibus passuum patet — permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque siluas ignoti diuiderentur hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios inuitat, ut quique secundum placitum suum reconditas in Arduenna silua praedas quaerant diripiantque.

quo facto Gallis utrimque morientibus maximas Romanorum iniurias sine cuiusquam Romani discrimine uindicauit.

ita hoc tutissimo uincendi genere securus in Italiam rediit. [*]( AVCТORES § 15 Caesar B. G. 6, 5 et 6 § 16 Caesar B. G. 6, 7 et 8 § 17 et § 18 Caesar B. G. 6, 29 et 30 § 19 et § 20 Caesar B. G. 6, 34 et 35 § 21 Caesar B. G. 6. 44 ) [*]( 1 menapos LSPRD || ∗qui (eras. t) S n immensas R2D n adque SP1R1 2 impeditissimas R3D 3 inua〈d〉it 8 || agitare PaR1 || subplices R1 4 recep〈it labi〉enus 8 || lauienus PR || pręli〈o〉 8 || treueroram] SPR triuerorum L triuirorum D 5 prouocatas L proucatas Da 6 i〈u〉ngerentur 8 7 〈cae〉sar 8 || cotae (ae in tę 2) R1 8 ambiorigem] SPb ambioregem LPaD cambionλ̣em (x in ras. m. 2, mox ab ead. ut uid. in c corr.) B || eborones D 9 cõperit (i. e. comp-) B 10 t(o)tius 8 || adque SP1R1 11 trenerorum] SR treuerororum P triuerorum L triuirorum D 12 quinquaginta] L quin.quagenta D L SPR quingentis GN (scil. ex Caesare), quingenta v || millia v 18 sui D U fo〈re〉 8 || obstructas P1 obstrusas PTZ 14 〈noti〉ssimum S || quererent omn(em galliam) desinit 8 16 arduena D || sibia L 18 romani] romam R1 19 tutissima R1 )

383