Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

atrox din certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probauissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suorum fortissimis bello cedunt, conpositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt.

nouissima spe desperationis in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt cunctique pariter ferro ueneno atque igne consumpti sunt.

Romani nihil ex his penitus habuere uictis praeter securitatem suam; neque enim euersa Numantia uicisse se magis Numantinos quam euasisse duxerunt.

unum Numantinum uictoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non uidit; aurum uel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et uestem ignis absumpsit.