Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

L. Caecilio Metello Q. Fabio Maximo Seruiliano conaulibus inter cetera prodigia androgynus Romae uisus iussu haruspicum in mare mersus est. sed nihil impiae expiationis procuratio profecit; nam tanta subito pestilentia exorta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent deinde non essent; iamque etiam magnae domus uacuae uiuis plenae mortuis remanserunt: largissimae introrsum hereditates et nulli penitus heredes.

denique iam non solum in Vrbe uiuendi sed etiam adpropinquandi ad Vrbem negabatur facultas, tam saeui per totam Vrbem tabescentium sub tectis atque in stratis suis cadauerum putores exhalabantur.

Expiatio illa crudelis et uiam mortibus hominum morte hominis struens tandem Romanis inter miserias suas [*]( AVCTORES 110 et 11 adhibitus uidetur Augustinus C. D. (uelut 8,17) ) [*]( EXPILATORES 7 androgynus—8 mersus est exscripsit Paulus 86, 8 sq. ) [*]( 1 lege D2 || constitum D1 || quisque] LRD quisquis v; cf. 1, 10 § 18; 7, 41 § 4 2 quinque om. D || peremis∗∗set (er. is ut uid.) B 3 eũ post quoque s. s. m. fort. 1 in B 4 dampna R || inpetrauisset L || imfami L om. D || inpudentia DR 5 sumtibus L1D1 6 lucio caecilio D lutio oaelio R || quinto RD || fanio L || conS- L 7 androginus D1U androgenus D2 androginus uir et mulier simul B || romae (a in ras. al. m.) R || aruspicum B 8 missus D 11 iamque] LRD itaque v || uacι̌ae (val. m.) B || uibiis (n supra bi a rec. m. posita sed mox deleta) L || plenae (e pr. ex a) R 12 lagirsimae R1 || inrettorsum L || nullli∗ R 13 paenitus LRa || heredes denique] heredediinique (e test. non plane certa) D1 here∗̇∗̇dίίnιque (de et supra litterae ipaius ut uid. m.2 erasae) D2 14 appropinquandi (p pr. in ras. al. m.) B 15 orbem L || stra∗tis (er. c̉) D 16 ex∗halabantur (er. 1 litt. duar. lin.) D 17 mortẽ B 18 struens] LD instruens RAG v || tandem romania om. D )

286
erubescentibus quam misera et uana esset, innotuit. ante enim in suffragium praeueniendae cladis est habita et sic pestilentia, consusecutaconsecuta est; quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum. mensuram arcani iudicii expleta correptione sedata est.

quam si artifices illi circumuentionum haruspices sub ipsa ut adsolent declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi dis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam uindicassent. ita misera et ad sacrilegia male religiosa ciuitas mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur.

Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberauit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit.

Pompeius sequentis anni consul fines Numantinorum ingressus accepta maxima clade discessit, non solum exercitu paene omni profligato uerum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis.

Viriatus autem cum per quattuordecim annos Romanos duces atque exercitus protriuisset, insidiis suorum interfectus est, in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indiguos praemio iudicarunt.