Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris natiuitatemque Christi tenuiter gustauerunt, nos nascimur et senescimus;

quod illis erat debita pensio seruitutis nobis est libera conlatio defensionis, tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse uideatur.

Olim cum bella toto Orbe feruebant, quaeque prouincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diuersitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diuersis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat?

si quia igitur tunc acerbitate malorum uictus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis orauit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis inuitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ?

an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa aduenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites [*]( AVCTORES § 16 Busiris-immolator cf.1, 11 § 2 || crudelissimascelerata ignotus ) [*]( 1 possedemus LaD1 || qu*a (er. i) R || adtriti D 6\' preterita R || usu D 7 a om. L 9 tolerabilius L1 10 quando D\' 12 bella toto orbe] toto orbe bella R || quaeque] unaquaeque D2 || suis legibus suis regibus L 13 suis legibus om. DA 14 affectionum R affeccionum D || dissidebat (si in ras. m. 2) R || aduersitaadpotestatum (d alteram del. m. 1) L || postremũ D\' 15 quid] qui D || deduceret L (cf. 14 adnersitas) 16 institutis B 17 aceruitate L 20 congressui R2 21 addictus (i radendo ex u) R || relegionis R1 || unitatẽ D\' 22 busiriss D1 busiridi D2 || aegipto D 23 inpiissimus R1 || immolatar LDRa 25 polymestore] Rς polimestore D5 polymnestore L (Н) v )

280
scelerata? et ne antiquitatibus uidear immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.

Мihi autem prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est.

nunc me Africa tam libenter excepit quam confidenter accessi; nunc me, inquam, ista Africa excepit pace simplici, sinu proprio, iure communi, de qua aliquando dictum et uere dictum est hospitio prohibemur harenae, Bella cient primaque uetant consistere terra; nunc ultro ad suscipiendos socios religionis et pacis suae beniuolum late gremium pandit atque ultro fessos, quos foueat, inuitat.

latitudo orientis, septentrionis copiositas, meridiana duffusiodiffusio, magnarum insularum largissimae tutissimaeque sedes mei iuris et nominis sunt quia ad Christianos et Romanos Romanus et Christianus accedo.

non timeo deos hospitis mai, non timeo religionem eius necem meam, non habeo talem quem pertimescam locum, ubi et possessori liceat perpetrare quod uelit et peregrino non liceat adhibere quod conuenit, ubi sit ius hospitis quod meum non sit;

unus Deus, qui temporibus, quibus ipse innotescere uoluit, hanc regni statuit unitatem, ab omnibus et diligitur et timetur; eaedem leges, quae uni [*]( AVCTORES cap. 2 cf. Augustinus C. D. 3, 23 § 2 hospitioterra Vergilius Aen. 1, 540 sq. ) [*]( 2 interfect D\' || testis est D2 || aegiptus D || interfectore] LA interfecto R interfecto rege D 8 ptolemeo L ptolomeo R ptolomaeo D 4 qualescumque R2 6 relegio R1 || affrica D 7 ista (a in ra. m. 2) D || africa D 8 commuuae D1 || qua] quali La 12 suspiciendus D1 || sui B || ben. late] beneuolamtate (e fin. in i mut. m. 2) D || beniuolum] LR 18 ultrol R 14 septemtrionis ante ras. R || ∗∗meridiana (er. & ?) R 15 insularum om. D 18 nece mea B neoemae D1 necimę (sic) D2 || quemJ qualem D 20 peregrino (e altera ex ae ?) R || sit ius] sι̣uus (mut. m.2) D 21 hospitis] LR hospicii D hospitii h || non meum L 28 et timetur2ea.. eadem xlẹgι̣ṣ quae (corr. m. 2, eiusdem sunt hae ; et.. interpunctiones) D || eadem leges (mox s erasa) Rl Hec eaedem leges R2 II qua∗ R )

281
Deo subiectae sunt, ubique dominantur; ubicumque ignotus accessero, repentinam uim tamquam destitutus non pertimesco.

inter Romanos, ut dixi, Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo legibus inploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. utor temporarie omni terra quasi patria, quia quae uera est et illa quam amo patria in terra penitus non eat.