Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

post haec anno continuo inter Hannibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse uisa est, quia inquietudo morborum in castris erat et grauissima pestilentia utrique exercitus agebautur.

interea Scipio uniuersa Hispania a Pyrenaeo usque ad Oceanum in prouinciam redacta Romam uenit, consul cum Licinio Crasso creatus in Africam transiit, Hannonem Hamilcaris filium, ducem Poenorum, interfecit, exeroitum eius partim caede partim captiuitate disperdidit: nam undecim milia Poenorum eo proelio occidit.

Sempronius consul cum Hannibale congressus et uictus Romam refugit. Scipio in Africa adgressus hiberna Poenorum atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Vtica erant, nocte concubia fecit incendi.

Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad extinguendum [*]( AVCTORES § 15 Liuius 27, 51 § 11―§ 13, sed illis caput fratris.. ante castra―uiso ex Floro sumpta sunt, ill anno xɪɪɪ Liuio 27, 39 § 7 et 19 § 16 Liuius 28, 46 extr. § 17 Liuius 28, (30―37) 38, 24―27. 34; in illis tamen xɪ milia..occidit male Eutropium 3, 20 secutus est. § 18 Sempronius―Romam (!) refugit Liuius 29, 36 || Scipio— § 19 Liuius 30, 3 ― 6 (cf. Periocha) ) [*]( EXPILATORES 3 Hannibali―6 Bruttios exscripsit Paulus 66 ) [*]( 1 IIII. milia autem L ɪɪɪɪ· milia autem B quatuor milia autem D; autem om. v || re∗p (er. m ?) R 2 solatio R 8 uɪɪɪ·mil· L vɪɪɪ· milia B octo milia D || caeciderunt L || sui∗ (er. s ?) B 5 tertio decimo] LRD (tercio D) decimo tertio c 9 utrique] DAGKMTON utriMque LH uterque (utq: B) Rv || agebatur R post ras., fs angebantur H angebatur edd. 1542 h 10 pyreneo LBD || ad om. R || ocianum D || in om. L 11 redaotam L 12 hamilcharis LRa hamylcharis Rb amilcaris D 18 caede] cedit D 15 progressus L 16 aggressus R2 || hyberna R 17 talia Rb italia R2 || numidiarum L || aut R1 || rocul D 18 ad concubia in mg. ł excubia B || intendi L1 19 putarint L ) [*]( V. ) [*]( 17 )

258
concurrerunt: quare facile ab armatis oppressi sunt. in utrisque castris quadraginta milia hominum igni ferroque consumpta sunt, oapta quinque milia, duces ipsi miserabiliter ambusti aegre effugerunt.

Hasdrubal imperator Carthaginem profugus uenit; itaque Syphax et Hasdrubal mox plurimum reparauere exercitum atque iterum cum Scipione congressi sunt, motique fugerunt.

Syphacem fugientem Laelius et Masinissa ceperunt, cetera multitudo Cirtam confugit, quam Masinissa oppugnatam in deditionem recepit, Syphacem ad Scipionem catenis uinctum deduxit; quem Scipio cum ingentibus spoliis plurimisque captiuis perducendum Laelio tradidit.