Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida.

Manlius enim Torquatus filium suum, iuuenem, uictorem, interfectoremque Metii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue prouocantis atque insultantis hostis, occidit.

alius uero consul oum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi uideret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit.

Manlius quamuis uictor occursum tamen nobilium iuuenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit. [*]( AVCTORES § 1 Romani — § 2 Liuitts 8, 3.6.7 § 3 Limus 8, 9 § 4 Liuius 8, 12\' ) [*]( 1 cogentur] L cogerentar PR (sed re expunctis in R) coguntur Dv 2 et om. P1D || tranquilissimam P 3 filii (corr. 1* aut lb) L 4 extitisse LR exatetisae P eztetiase D || creaturae D 5 cognitioni PRa 6 perfudit L 7 extant. (pr. a in ras. ut uid.) R || uesti erit P || adidipsum (id s, s. m. 1) P ad id Ipsum R ad id ipaum D 9 CCCC.mo.nono. L quadrigentisemo nono D || rumam D 10 intulervnt (v ex eorr.) P || Ma∗nlio R || detio Ra 11 css. PR || aliter (i eras.) P 12 extitit PR extetit D 13 met; | us culani D || mechii La mecii LhPR || thuseculani L 14 cum La tunc R || praecipuae L precipue P 15 conflicto (o radendo in n corr.) L 16 p̃erat (p s. a fort. m. 1) P || adque LPaRa et D || affligi (pr. f in ras.) R || in infestissimos, sed in marg. in confertissimos P 17 ponte D 18 legitimis L1 19 exibere (e fin. in i corr.) P || triumfans P )

155

Anno autem post hunc subsequente Minucia uirgo Vestalis ob admissum incestum damnata est uiuaque obruta in campo, qui nunc sceleratus uocatur.

At uero paruo eiim tempore interiecto horresoo referre quod gestum est. nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt.

erat utique foedus ille ac pestilens annus infictaeque iam undique cateruatim strages egerebantur et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum, exsistente quadam ancilla indice et conuincente, primum multae matronae ut biberent quae coxerant uenena compulsae, deinde, simul atque hausere, consumptae sunt.

tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur.