Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Gloriosissima illa numero et uiribus Fabiorum familia Veientanum sortita certamen quantam reipublicae orbitatem occasu suo intulerit, infamibus usque ad nunc uocabulis testes sunt fluuius qui perdidit et porta quae misit.
nam cmn sex et trecenti Fabii, uere clarissima Romani status lumina, speciale sibi adnersum Veientes decerni bellum expetiuissent, spem temere sumptae expeditionis primis successibus firmauerunt: dehinc inducti in insidias circumuentique ab hostibus, omnes ibidem trucidati sunt, uno tantum ad enuntiandam cladem reseruato, ut miserius audiret patria perditos, quam perdidisset.
ad haec noa Romae tantum talia gerebantur, sed quaeque prouincia suis ignibus aestuabat et, quod poeta praecipuus in una urbe descripsit, ego de toto orbe dixerim:
- crudelis ubique
- Luctus, ubique pauor et plurima mortis imago
.
Igitur eodem tempore Cyrus, Rex Persarum — quem [*]( AVCTORES § 8 et § 9 Liu. 2, 48 et 50 (ef. 2, 45 § 16), sed flosculo illo 4 porta quae misit ex Floro 1, 12 §2 decerpto et illis 10 ad enunt. cl. reseruato proprio Marte temere additis || 13 poeta Verga. Aen. 2, 368 sq. || cap. 6 § 1 Orosius 1, 19 et 2, 2 ) [*]( EXPILATORES 17 eodem — Cyrus .. p. 95, 2 cum Tarquinius—3 Vrbem .. 5 Babyl. excerpsit Seuerus Chron. p. 453 ) [*]( 1 gloriosissema (a in ras. m. 1) D illa] illa cohors B 2 familia om. B || ueientanum] pro u altero scripturus a erat L uegea- tanum PB uehientanum B || quanti (1 ex ?ei al. m.) R quantã (ta in ras. m. 1) D 3 reip. L || intulerint Bm || usque (us m. 2b, fort. 1%) L 4 ad nunc] adhuc D || uocabulie (ul in ras.) B 5 q;nae B || amisit P2R || sex et occ PB sex et CCC∙ B || clarisima B clao rissimi D 6 status (sta nonprorsus erasae) P decus (c ex t) B || ue- gentes PB uehientes B 7 expitiuissent Ra || sumptåexpeditroḋnis (e 8. 8. m. 2; d linea quoque del.) L \' sumtae expeditionis P 9 ab] quae ab (ted quae erasum) P || hostėιbus (e linea quoque del.) L || una (a linea deletum) L 10 ad (d m ras. m. 2) B || enuntiandam] LB enunc. D nuntiandam PB || patria* R 11 at B 13 describsit LB 15 sq. carmina h. I. ut ubique non suis uersibus peracripta sunt in codd. 16 ymago B 17 eodem (dem m. 2) L || quam D )
Cyrus, ut dixi, cunctis aduersum quos ierat perdomitis, Assyrios et Babylonam petit, gentem urbemque tunc cunctis opulentiorem; sed impetum eius Gyndes fluuius, secundae post Euphraten magnitudinis, intercepit.
nam unum regiorum equorum candore formaque excellentem, tranameandi fiducia persuasum, qua per rapacem alueum offensi uado uertices attollebantur, abreptum praecipitatumque merserunt.