Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tamen non similis exitus similisue defectus. illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est et hoc quare?

quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege seruata est; ibi absque religionis reuerentia auiditatem uoluptatis licentia furoris impleuit, hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani, quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam et in quorum memoria parceretur.

quapropter desinant religionem lacerare et lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant.

recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint:

eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Vrbis exordio, reuolutis per ordinem historiis, proferentur. [*]( 1 clementia a L 2 autem] sic at P at B || misBere B muserae P misere (c er.) B 8 babyloniae] LP babilosiae RD babylloniae B, babylonis h || similis (s add. m. 2) P 5 defactns D || exs— (eras. fort. compendium) P 6 illa ***** (rasura m. 1 est) B 7 quare om. B || quoniam (i in rasura) P sic qs B 8 hiic B || relegionis B 9 Berata L || relegionis B 10 uoluntatis LB || impleuit] LPB implinit D inplenit B || hiic B 11 christiams quibus D || parcerent et (et m. P) L 12 in s. 8. m. 1 B om. D || parcetur D 14 nti (ti in ras.) P 16 execrabilia PRb 17 faeda B 18 poesint D || rogare debent B 19 eum] cum B 20 permitsit L permisit (t in ras. ampl.) P || fieret (n m. 1 aut 3) L fierint PB1 || praestet PBB prestit D 21 orbis LB* 22 hy- storiis B )

88

Anno post euersionem Troiae ccccxmi, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae ciuitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est.

cuius regnum continuo Romulus parricidio imbuit, parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, inprobis nuptiis confoederatas maritorum et parentum cruore dotauit.

itaque Romulus, interfecto primum auo Numitore dehinc Remo fratre, arripuit imperium Vrbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit; sceleratorum manum promissa inpunitate collegit.

primus illi campus ad bellum forum Vrbis fuit, mixta simul externa ciuiliaque bella numquam defutura significans.

Sabinorum, quos foedere [*]( AVCTORES § 1 anno—CCCCXIIIignotus; cf. Eus. 835, Eutrop. 1,1, Oros. 1,17 || Olympiade.. sexta .. Roma.. condita est item Eus. 1264 || 2 quae— 3 solet Eus. 1241 y (ubi habes etiam quattuor annis in medio expletis) || § 2 cf. Augustin. C. D. 3, 6 || 6 sine—Sabinas vergil. Aen. 3, 6 || raptas Sab. cf. Eus. 1268 || 7 ctuore dotauit cf. Vergil. Aen. 7,318, Iustin. 1,7 § 19 || 8 Numitore (!) cf. Liu. 1,5 || 8 Remo cf. Eus. 1266 cod. Fux. || 10 mnros fratris cf. Liu. 1, 7 §2 || templum-dedicauit (!) cf. Liu. 1,10 et 11 || seeler. manum cf. Liu. 1, 8 || g 5 foedere cf. Liu. 1, 9 § 13 || ludis cf. Liu. 1, 9 § 6. ) [*]( EXPILATORES 1 numerum ex Orosio sumpsit Paulus p. 4, 25 (Orosio laudato) et p. 2, 11 Eyssenhardt [I 1 Olymp. — 3 solet haec quogue forE. praeter Hieronymum adhibuit Isidorus Orig. 6, 37, 1 ) [*]( 1 °uersionem (litt. maiusc. rubris praeter e s. scnptam) P || * cccc mo ‧ quarto decimo L quatringentisemo quarto D CCCCIIII et p. 2 et p. 4 || olympiadae PRD 2 quinta Ll quinto P* || demum] decimum D || annum D || IIII B || in] & D 3 aput Pa || helidem PBBD || greciae RBD 4 etalia BD (ante t parua ras. fort. inter punctionis in D) || a om. LBD s. lin. add. m. 1 P || remo] remulo L 5 parricida B || imbuit] LPRD inbuit B 6 mora PR || sabinas mulieres Rb 7 crudrum D 8 romolus D || remo] rem D 10 scelerataram manuum B* 11 promisa Bm praemisa Bt || impunitate L || colligit B 13 quas PH\' )

89
ludisque pellexerat, feminas tam inhoneste praesumpsit quam nefarie defendit.