Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

expers consilii furor dolorem uirtutem putat, quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia.

itaque omnibus partim captis partim interfectis de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. solus dux Conon superstes bello et populo, timens ciuium crudelitatem, ad Cyrum regem concessit.

Euacoras autem dux Lacedaemoniorum [*]( AVCTORES § 12 — § 14 Iustin. 5, 6 § 1—7 (qui tamen 6 § 5 non urbem, ut Oros. § 14, sed ciuitatem, i. e. ius ciuium) § 15 ignoti auctoris sententia quae fuisse septenariis conposita uidetur § 16 Iust. 5, 6 6 10 § 17 et § 18 Iust. 5, 8 § 1 et *3 ) [*]( h g 1 saltim PRb D II exautas (sic; h m. 2) P exhautas R 2 ac in rasura P || -que ex quae corr. PR || conscribsit P 3 adtulit PR1 4 robore non numero] numero non robore in ras. m. 1 ? R || *itaquae Pa || ad inbellis in marg. al. m. f Tbecillis R 7 ad R1 II tis desperarebua (corr. m. 2) P 9 colluuie Rb || mu*ros (unius litt. ras.) P || saltim PRb 10 -quę Ra || tue*ntur R || aad (pr. a del.) L || tuendi La 12 prolium (e m. 2) R praelium D 13 quantumquae JP* || meditatur (t m. 2) R || promittit] promit scriptum fuisse si non ab Orosio at m eius fonte coniecit Curtius Wachsmuth || audio. cum La 14 haec -tis partim (m in ras. m. 1 ex s) interfectis—reliquiis in inf. mg. add. m. 1 in D 15 reliquiis (tertia i eraaa) R 16 ciuium al. m. ex cuum corr. R II cyruml LPRD Cyprium corr. Fabric., h; cf. PD ad 3,1 § 7 17 Euacoras autem] L (nouo uersu), PRD Euagoram. At Fabric., h (cf. Ruehl p. 140 et 157) || lachedemoniorum PRl la* cedemoniorum R2 )

123
ademptis omnibus ciuitatibus nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit; nec hoc diu, nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. agebat intrinsecus fames desolatio et morbus obsessos,

et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petiuere.

magna hinc inter Spartanos et socios deliberatio fuit: cum plurimi inquietissimam ciuitatem sternendam solo populumque infestissimum cum ipso nomine abolendum pronuntiarent,

Spartani negauerunt se permissuros uti e duobus Graeciae oculis unus erueretur; insuper etiam pacem promiserunt, si Piraei portus ducentia in urbem munimina uerterentur nauesque reliquas ultro traderent, deinde si rectores sibi triginta lectos susciperent.

huic condicioni addictis et succumbentibus Lacedaemonii Lysandrum ad conponendas in urbe parendi leges constituerunt.