Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Apud Athenienses uero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi uoluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur.

sed hoc ipsum cum propter msitam genti superbiam et tyrannicas libidines perniciosum foret, tandem Alcibiades exul ab exercitu reuocatur et dux classis constituitur.

quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit.

commisso proelio uictoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naues captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt.

rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque [*]( AVCTORES § 1 Apad—transfertur Iustin. 5, 3 § 1-5 || quippeconsnlitur ignoti auctoris sententia § 2 et § 3 Iustin. 5, 3 § 6.8.9 § 4 — § 7 Iustin. 5, 4 § 1-7; illa § 4 absque-perierunt uidentur conficta esse ad lust. 5, 4 § 8; illa § 6 incendiis — omnia sunt Orosiana ) [*]( 1 ue∗ R || ∗∗tuti∗∗P || verba pericolo demigarent uel in totum distituti in mg. inf. add. m. 1; eam lacunam prius in mg. dext. explere coeperat, ubi horum duo prima verba uid. erasa esse D 2 certam P 4 apud apud P 5 imminente] L ium. PR eminente D 6 ad P1 7 postpositis ( prior po in ras. al. m.) R positia D || adque (e in ras. P) PD 9 pernitiosum R || fore; (sic) P || ∗tandem B 10 exul] LPJRD || seuocatur P || dux (x in ras.) P || clas\'is (corr. m. 2) P classi D 11 comperto RbD || primus partanis D || sparthanis PR 13 ∗liberata (1 in ras.) R 15 spartheni P sparthani R 16 LXXX PB 17 hisq: in conflecto incense dimersaein ras. paullo angustiore m. 1 D || his (h in ras.) P || quae s. s. aZ. m. in R 18 bellQ in in ras. m. 1 D || sparthanis PR )

121
infeliciter cessit. quibus rebus fracti Lacedaemonii petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt.

praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione reuocata sunt. quamobrem Alcibiades classe uictrici totam Asiam peruagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas.

sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium uictor ingreditur.

paruo post interuallo auget uires, exercitum claseemque numero prouehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii uero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt.

Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac uagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu uincit caeditque fugientem.

magna haec clades Atbeniensibus, et multo hoc atrocius uulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis uindicare curasse,

ideoque in locum eius Cononem constituunt, cui residuam manum et [*]( AVCTORES g 8 — § 11 Iustin. 5, 5 § 1—5 exceptis § 8 exercitum — prouehit Orosianis. ) [*]( 1 fracta L || lachedemonii PR1 la∗ cedemonii R2 lacaedaemonii D 2 siracusana D 8 auditam D || karthaginiensis (i tert. eorr. ez e R) PR 5 peraagatnr (r fin. ex s eorr.) P || caedibus] L caedibnsque PRDh 6 recepitque L 7 nominis (n prior ex m corr.) P 8 gaudio (a ex corr.) P 9 classemque (-quę B) PaRa 10 rursusquae P* || petit] paelit P || lachedemonii PR1 la∗ cedemonii R* || liaandrum (d in ras. m. 1) D 11 classib. (bus deletum m. X) L || cyrius (i eras.) P cirns D || frater] LPRD filins corr. fh || dsrii* (erasa s) P 12 tissafernis] PB (ssa ex corr. m. 2 R) tiBsarfernu LD || lidiaeque D 18 anziliisquae P* || lysantder B || alehibiadis D alcibiades P* 14 p*er P 15 itpentinum D || aliquo conflictu] L conflictu aliquo PRD || caeditquae Ra 16 et om. PB 17 atrociuB (us ex lis corr.) P || conflixerant L 18 comperto R2D || alchibiaden D 19 p∗∗ditionis B )

122
summam belli committunt.

qui supplere saltem numero exhaustas copias uolens, senes ac pueros legit exercitumque conscripsit.

sed huiusmodi manus moram bello non attulit: quippe quod robore, non numero confici solet. itaque statim inbellis manus uel capta uel caesa est, tantaque strages occisorum illo proelio facta est, ut deletum non solum regnum, sed etiam nomen Atheniensium uideretur.

at illi desperatis rebus statuunt urbem peregrinis dare — ut, qui per totam Asiam paulo ante dominati sunt, nunc ex hac conluuie muros saltem libertatemque tueantur — et, quamuis uel suo iudicio ad haec tuenda etiam obiectis muris non sufficiant, iterum tamen experiri nauale proelium parant.

expers consilii furor dolorem uirtutem putat, quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia.

itaque omnibus partim captis partim interfectis de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. solus dux Conon superstes bello et populo, timens ciuium crudelitatem, ad Cyrum regem concessit.

Euacoras autem dux Lacedaemoniorum [*]( AVCTORES § 12 — § 14 Iustin. 5, 6 § 1—7 (qui tamen 6 § 5 non urbem, ut Oros. § 14, sed ciuitatem, i. e. ius ciuium) § 15 ignoti auctoris sententia quae fuisse septenariis conposita uidetur § 16 Iust. 5, 6 6 10 § 17 et § 18 Iust. 5, 8 § 1 et *3 ) [*]( h g 1 saltim PRb D II exautas (sic; h m. 2) P exhautas R 2 ac in rasura P || -que ex quae corr. PR || conscribsit P 3 adtulit PR1 4 robore non numero] numero non robore in ras. m. 1 ? R || *itaquae Pa || ad inbellis in marg. al. m. f Tbecillis R 7 ad R1 II tis desperarebua (corr. m. 2) P 9 colluuie Rb || mu*ros (unius litt. ras.) P || saltim PRb 10 -quę Ra || tue*ntur R || aad (pr. a del.) L || tuendi La 12 prolium (e m. 2) R praelium D 13 quantumquae JP* || meditatur (t m. 2) R || promittit] promit scriptum fuisse si non ab Orosio at m eius fonte coniecit Curtius Wachsmuth || audio. cum La 14 haec -tis partim (m in ras. m. 1 ex s) interfectis—reliquiis in inf. mg. add. m. 1 in D 15 reliquiis (tertia i eraaa) R 16 ciuium al. m. ex cuum corr. R II cyruml LPRD Cyprium corr. Fabric., h; cf. PD ad 3,1 § 7 17 Euacoras autem] L (nouo uersu), PRD Euagoram. At Fabric., h (cf. Ruehl p. 140 et 157) || lachedemoniorum PRl la* cedemoniorum R2 )

123
ademptis omnibus ciuitatibus nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit; nec hoc diu, nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. agebat intrinsecus fames desolatio et morbus obsessos,

et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petiuere.