Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiua seruorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium.

haec, ut quam breuissime absoluam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut euidentius diuersitates temporum declarentur, sicut antea uel intestinos uel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita

nunc ex omnibus sola numquam. nam etiam — ut sileam de [*]( AVCTORES § 9 Liu. 4, 30 § 7 sqq., exceptis nt praesentis-abnegarit Orosianis § 10 Liu. 4, 31-34 cap. 14 § 1 Sicilia-seruorum Iustin. 4, 2 § 2.3.5 || quorum primi-§ 3 Orosim ) [*]( EXPILATORKS 13 patria- tyrannorum compilauit Isidorus Orig. 14, 6, 33- ) [*]( 1 ut de] ex unde corr. P, t fort. in ras. in R || ac] a D 2 -que (e in ras.) R || assiduis (pr. 8 in ras.) R 4 fructib; (b; tn ras. ? ) B || hisdemque PRD hisdem L 5 stipante] LPRD etipantes h 6 imminerent] D imminerent (a. e fort. accentus) L inminerent PR || tertium] P* (sic -iũ) tertius LPbR tercius D, fort. tertius scripsit Orosius, male interpretatus auctoris sui verba (dictatorem tertium Liu. 4, 32 § 7) 8 animorumque sed s. s. armorum R 9 forenBecus L 10 dã*na. (er. p) R || pestis L 11 terraeque D || infestinatione L 17 premio P (sed praemium R) || breuissime R 20 solo PaR1 21 ex] et L || numquam] LPRXD numquam patitur R2ν )

115
diuturnitate uel illius calamitatis, qua pressa est, uel istius e contrario, qua fruitur, pacis — Aethna ipsa, quae tunc cum excidio urbium atque agrorum crebris eruptionibus aestuabat, nunc tantum innoxia specie ad praeteritorum fidem fumat.

igitur — ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est — medio tempore, hoc est anno ab Vrbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, pars una ueteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium uocauit.

porro illi, pulsis cinitate primum his contra quos inplorabantur, deinde mox caesis etiam illis quibus ad auxiliandum conuenerant, urbem cum coniugibus ac liberis sociorum occupauere, ausi facinus nulli tyranno comparandum:

quippe cum Reginis quiduis perpeti satius fuerit, quam ut ultro inuitarent, quibus patriam coniuges liberos ac penates ipsi extorres ad praedam relinquerent.

At etiam Catinienses cum Syracusanos graues infestosque [*]( AVCTOBES § 4 de tyrannis cf. Iustin. 4, 2 § 6 || medio tempore ... cum Regini - § 6 Iustin. 4, 3 § 1-3 § 4 hoc est - cccxxxv cf. Eus. 1597 (1598 cod. F) § 7—§ 9 Iustinus 4, 3 § 4-7 ) [*]( 2 aethna] LPR ethna D || quae] qui. P 3 adque LP*R*D 4 specie R speciae D 5 quorum] R2Dv quo LPR1 || qui fuit om. sed in mg. add. m. 1 D 6 anno s. s. m. 1 D 7 ccc mo xxx quinto- L trecentesilmo trice∗∗∗simo quinto (er. nti) D ccc∗xxv (er. x esse potest) P -cco-xxv (x s. s. m. 1) R || regini] LPDl regni B || aput P* 8 -que] q; in asqu, deinde in oqu corr. B || dissensionem (8 alt. in ras. al. m.) R || diuisas L || in] inter L 10 illi\' (B m. 2) P illis D || ciuitate pulsis D 11 inplorabuntur L n caecis D || auxilium PR 12 cum om. D || ac] L et PRD || t sociorum (c ex t) R 13 cumparandum D 14 regnis R || quiduis] Gf et in uno ex meis exempll. ed. 1738 h quιόquιόΝuis L quidquid nis (prima i in ras.) P quicquid uis (c ex corr.) R quidquid uis D et ed. 1738 (in plerisque exempU.) et 1767 h, haud dubie ditto- grapkia natum ut permulta apud Orosium, quare nolim quidquid a suis corrigere || nt om. D 15 extorres (o ex u corr.) L 17 at] ad P1 || catinienges (e altera ex i corr. m. 1 aut 2) L catinenses PR catenenses D || Byracosanos P siracosanos D ) [*]( 8* )

116
paterentur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. sed Athenienses suo magis quam sociorum studio instructam classem in Siciliam misere, cum et sibi propagare molirentur imperium et Syracusanam classem nuper instructam Lacedaemoniis proficere uererentur.

et quoniam Athenienses qui missi erant caesis hostibus prospera initia sumpserant, maiores copias robustioremque exercitum cum Lachete et Chariade ducibus in Siciliam reduxerunt.

sed Catinienses, belli taedio permoti, cum Syracusanis foedus ineunt, auxilia Atheniensium spernunt;

post autem, Syracusams condiciones paois meditatione dominationis transgredientibus, denuo legatos Athenas mittunt, qui capillo barbaque squalidi et lugubribus induti misericordiam atque auxilium et sermone et habitu precarentur.

igitur magna ciassis instruitur ducibus Nicia et Lamacho, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut suffragia sua et hi timerent, qui impetrauissent.