Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nec Lacedaemonii quieuere: nam ipsi in Messenios occupati Peloponnenses inmiserunt, qui Athenienses proelio exciperent. Athenienses autem, missa in Aegyptum parua classe inpares uiribus, nauali congressu facile uincuntur. dehinc recepta classe, aucti etiam militum robore, uictores in proelium uocant.

Lacedaemonii quoque omissis Messeniis in Athenienses arma conuertunt. diu uariae et graues pugnae et anceps uictoriae status ac postremum pendente euentu utrimque discessum est.

Sciendum tamen est maxime, ipsam esse Spartam quam et LacedaemonamLacedaemouam ciuitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici.

Igitur inde reuocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis [*]( AVCT0RES § 10 et § 11 Iustin. 3, 6 § 5—9 § 13-§ 15 Iustin. 3, 6 § 10-15 expilatohes 11 ipsam—12 dici exscripsit Isidorus Orig. 15,1, 47 1 tupias D || utriusque В || uero (ue ex uo corr. m. 2) P || lace- na demonios PBB lae • edemonioa D 2 intentos It infestos В || aggîedi (ex adgr. fort.) В || lacederaonii PB lacedemom\' В 3 quc- nere D || occupati (fuit -tis) P || meseneos D || peloponnenses В (sed a n prima er.) peloponenses (-sis D) BD peloponenses P 4 immiserunt D || atheniensis LI) || ezceperent BD \\\\ a*thenienses It atheniensis D 5 misa В missi L || egyptum D || clase D 6 congresa ь 8 II deine (h s. s. m. 2) P \\\\ clase В 7 militum от. В \\\\ robure В \\\\ uictoris D II proelio D || lacedemonii PRB 8 omisis В \\\\ messenis D || atheniensis D 9 grauis D \\\\ uicturiae D \\\\ ac] LPBD cf. 2, 9 § 10 ad BZh Iustini codices || postremo D 10 euentum P* 11 maximae D \\\\ spartham PB partam В || quam от. St || lacedae- monam] L lacedemonam PB laceda«monii D lacedemoniam B3 Lace- daemoniam v 12 ciuitatem] LPBBD3Z ciuitatem dicunt v t adque» (in eras. ?) P adque В \\\\ lacedemonios PBB3 lacedemoniue D || sparthanos PB spartanus D pártanos В 13 laced monii PBB II ad от. BD || meseniorum В || bello В 14 ociosum D \\\\ ъ thepanis (corr. т. 2) P )

78
paciscuntur, ut Boeotiorum imperium eis restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, si illi Atheniensium bella susciperent.

tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent.

Athenienses tanta bellorum tempestate permoti duo duces deligunt Periclen spectatae uirtutis uirum et Sophoclen scriptorem tragoediarum: qui diuiso exercitu et Spartanorum fines late populati sunt et multas Asiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerunt.