Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Denique, ne multis tam multa et magna moremur,
  2. est oculus: cognosco deum, uidet omne deus cor.
  3. unde propheta? breui quoniam t futura reuelat.
  4. angelus unde? sui quia nuntius extitit ipse.
  5. brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.
  6. quidquid id est, agnosco, tuum est, quo, sancte, uocaris.
  7. magnitudo operum tot rerum nomina celat:
  8. [*]( v 128 aratrum suspectum an rutriunV sibigat Al 129 confessos et ego confessor est A flos, confessores Commirius 130 angularis A 132 nescit A nesciit Commirius 134 adeptiuo A sese Commirius se A 137 spetulum A 138 paradyso A 139 sub A 140 nostra A a\' 144 errentes A 148 st A et sic alternis uersibus omissa est littera initialis 149 uentura Commirius reuelet A reuelat Martene 150 nuncius A 152 agnosco ego agnosce A quo ego quod A )
    250
  9. sed propriis meritis tanti censentur honores.
  10. causa facit titulos, dat scire uocabula uirtus.
  11. tu sublime sedens agios, benedictio nostra.
  12. tu deus Emmauel: nobiscum habitabile numen.
  13. tu dominus Sabaoth pugno tegis omne quod usquam est.
  14. te domus Israel, confessoresque beati,
  15. te patriarchae omnes, teque angelus omnis adorant.
  16. tu super t ignotum cherubim, super astra coruscas;
  17. qui promissus Abrae fueras, de semine Dauid,
  18. glorificum in caelo osanna laudabilis audis. f
  19. respice nos tantum, crucifixe, paraclite, Christe,
  20. Nazarene; deus, quem credimus, et Galilaee
  21. et deus Abraham sancti patris, et deus Isaac