Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. prima quod hic primus, postrema, nouissimus hic est.
  2. haec elementa apicum, deus hic super omne elementum:
  3. omnia conueniunt caelesti insignia signo.
  4. cum subit in ligno, lignum deus indicat esse
  5. materiem fructus; cum ramum extendere in altum,
  6. altior excelsis dominus supereminet omnes.
  7. fixorum est medius: numerus dat trinus honorem.
  8. percutitur, cruor exit, aqua t de uulnere facto
  9. exit et ex ipso mox sanguis uulnere. nempe
  10. martyrium sanguis, sibi uindicat unda lauacrum.
  11. sic ope diuina mors arbore uitaque uenit.
  12. per pomum, protoplaste, cadis: cruce, Christe, mederis:
  13. illic mortiferam draco pestifer f detulit escam.
  14. nec mirum, uix digna deo si nomina mille
  15. laus numerosa trahat, laus tot uirtutibus inpar,
  16. quot titulos peperere pii miracula Christi.