Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. peccati pretium, peccandi nescius ipse,
  2. participans famulos, conformans glorificatos.
  3. en tibi quam pulchrum per limina nostra tropaeum,
  4. Christe, micat; quam clara patri uexilla reportas,
  5. sanguinolentus adhuc, etiam quod et antea, semper
  6. in uirtute potens, in maiestate perennis.
  7. cur tamen hanc speciem teneat crucis edita forma
  8. monstrat adorandum tota ratione character.
  9. quod diuisa nota est in partes quattuor extans,
  10. dat mundi dominum cognosci t et archangelos omnes.
  11. tot regit ipse plagas, caeli quot crux uidet oras.
  12. crux imitata pias orantis imagine palmas,
  13. crux testata dei pacem f pingit, et est pax,
  14. quae data per lignum est: pax ligno scripta tenetur.
  15. uis Graias mirator item spectare figuras?
  16. [*]( 51 inseparabilis A 57 celsum ego celsus A 58 aeuom ego acuo A 61 c formans A glorificatos A pro quo ct uiuifieans edidit Martene nescio quo errore 62 troplieum A 63 reportas Commirius reportans A 65 perhennis A 66 spetiem A 67 adorandum A adorandus ego, cum ne apucl Duccingium quidem neutri generis character reperiatur caracter A 68 quatuor extans A 69 fort. dat m. d. cognosci: archangelos omnis tot regit ipse plagas ut archangelos nominatiuus sit cognoscier angulus omnis Commirius 71 imitata A 72 depingit Martene se pingit Commirius 74 Graias ego gratias A gratas Commirius mirator Commirius miratur A )
    247
  17. aspice perfectum signi locupletis enigma.
  18. P Graecum uideas, caput est, uel brachia fixi.
  19. Iota quod erectum est suspensio corporis hic est.
  20. littera proloquitur poenam, fert poena salutem:
  21. alpha dehinc iuxta est, atque altera comminus est 0.