Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. non longe positum, non est aliunde petendum,
  2. non re, non sumptu, non opus est pretio.
  3. sufficit ut dominum mundi rerumque parentem,
  4. cuius in arbitrio uel bona uel mala sunt,
  5. 85 sensu maiori uincentem uerba loquentis,
  6. unum, incorporeum, perpetuoque sacrum,
  7. omnia complexum uel semper in omnibus unum,
  8. corde pius credas, credulus ore roges.
  9. sed quid sic nudis tantum sermonibus utor,
  10. 90 tamquam nulla dei sint super hoc monita?
  11. nam primum ueteri cautum sub lege memento,
  12. quae dudum in solidis scripta fuit tabulis,
  13. quod nunc per dominum renouat data gratia Christum,
  14. atque euangelii uox ueneranda sonat,
  15. 95 ut, quod saxa prius, modo pectora nostra tenerent,
  16. esset et uberior bis repetita fides.
  17. affectu toto dominum totisque medullis
  18. atque tuum toto dilige corde deum.
  19. et recte: quid enim poteris tu iustius umquam
  20. 100 obstrictus tantis soluere muneribus?